PAROECIALE TEMPLUM SS. NEREO ET ACHILLEO
MARTYRIBUS
DICATUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Praeclari illi Christi testes, Nereus videlicet
et Achilleus antiquis celebrati temporibus, ne nostra quidem aetate e memoria
exeiderunt. Merito igitur spectates Ildefonsus S.R.E. Cardinalis Schuster,
Mediolanensis Ecclesiae dignissimus Pastor sistendum curavit templum quoddam
martyribus his dirandum, tum IV saecularem S. Caroli Borromeo recolens
memoriam, tum ipsius Pii XI magnificans nomen et decorem, eiusdem quondam
illius Sedis sacrorum Antistitis. Idcirco libentes quidem et volentes exoptatis
Venerabilis Fratris Nostri Caroli M. S.R.E. Cardinalis Martini, archidioecesis
quam memoravimus Praesulis, obveniendum prorsus reputavimus, qui seam mentem
ostendens suorumque fidelium, postulavit ut templum quod diximus in Basilicarum
Minorum numero recenseretur. Itaque omnino comprobantes quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum edixit, factis a Nobis quondam
facultatibus, auctoritate Nostra usi Apostolica, sacram illam aedem, Ss. Nereo
et Achilleo dicatam, inter Basilicas Minores referinms; concedimus deinceps
iura ac privilegia damus quae id genus templis adscribuntur, minime quidem
neglecto decreto «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii edito,
anno MCMLXVIII. Contrariis rebus quibusvis haudquaquam obsistentibus.
Magna demum Nos tenet fiducia aedificium istud sacrum non modo dignitate
posthac clarioreque praestaturum statu, fidelium verum virtutibus, qui horum
martyrum inflammati exemplis suae fidei testimonium dent et confessionis
christianae.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Ianuarii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana