NATIVIATI BEATAE MARIAE VIRGINIS DICATUM
TEMPLUM IN LOCO
QUEM INIBI INCOLAE FRAUENKIRKEN APPELLANT IDEMQUE
IN
SIDEROPOLITANA DIOECESI POSITUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Marialis cultus antiquis servatus temporibus
quam maxime, ne nostra quidem aetate intermittitur, immo vero feliciter augetur.
Quam autem rem catholica Ecclesia studiose libenterque favet plane conscia
complura accipere beneficia ex caelesti Matre fideles plurimumque Eandem ad
spiritalem progressum conferre. Probe quidem scimus, et ea de re laetamur, in
paroeciali aede illius loci, quem populari loquela Frauenkirchen appellant inibi
cives, Beatae Virginis Mariae venerationem vetustam repetere memoriam, quae
numquam intermissa est. Id vero comprobant tum sacrarium ipsum, tum tabulae
pictae, tum venerandum signum idemque Dei Matris perantiquum. Libentes ergo
volentesque ad Venerabilis Fratris Stephani László, Sideropolitani Episcopi,
accedere cupimus precibus, qui sua exoptata significans suorumque pariter
fidelium, observanter petiit ut templum illud, quod supra memoravimus quodque ad
ipsius pertinet dioecesim, in numerum referretur Basilicarum Minorum. Itaque ea
confirmantes quae decrevit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, Apostolica Nostra usi potentate aedificium sacrum, Nativitati
Beatae Mariae Virginis dicatum, quod supra diximus, in numero recensemus
Basilicarum Minorum, iuribus similiter additis necnon privilegiis
convenientibus. Servetur praeterea decretum «De titulo Basilicae Minoris»,
die VI mensis Iunii foras emissum, anno MCMLXVIII. Contrariis rebus minime
obsistentibus. Postremo si quidem inibi christiana pietas floret, fore ut in
posterum tempus magis eadem dilatetur exoptamus atque uberiores fructus ferat et
ampliores.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die nono mensis
Martii, anno Domini MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana