IN CIVITATE SANCTI VINCETII ET
GRENATENSIUM
APOSTOLICA NUNTIATURA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Universalis per terras Ecclesiae gubernacula iam
diutius tractantes Nos atque pastoralia etiam itinera diversas ad nationes
populosque peragentes experiri plurimum iuvat quantum tandem ad ipsum
prosperandum evangelicum Ecclesiae opus ad communemque gentium pacem et
progressionem praestandam conferant sane feliciter contracta amicitiae publicae
vincula hanc inter Sedem Apostolicam et singulas passim hominum Civitates. Eoque
proin laetamur in dies magis, quod eius modi rationes necessitudinis maior usque
nationum numerus suscipere valet ob rerum secundas quidem condiciones et
Ecclesiae Catholicae inibi aestimationem et ubique nunc percrebrescens studium
communi scilicet industria confirmandorum iurium humanorum ac iustitiae
terrestris corroborandae. Tales igitur salutares huius consilii fructus cum
gaudentes praevideamus aliis nascituros in Caraibicis insulis, harum vi
Litterarum Nostraque potestate condi legitime et institui censemus Nuntiaturam
Apostolicam in Statu Sancti Vincentii et Grenatensium eique officia indulta
privilegia largiter tribui ex normis cuiusque talis Legationis Apostolicae
propriis, at Nuntiaturarum potissimum in regionibus vigentium quae de
Congregatione pro Gentium Evangelizatione pendent. Sedem autem ipsius ad tempus
in urbe Portus Hispaniae defigimus praecipimusque simul ut singula hic a Nobis
edicta ac statuta virtutem suam servent et effectus generent iuridiciales tam in
praesens quam in posterum tempus; contrariis quibusvis rebus nequaquam
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo septimo
mensis Aprilis, anno Domini MCMXC, Pontificatus Nostri XII.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana