VENERABILIBUS SERVIS DEI CYRILLO
BERTRANDO ET SEPTEM SOCIIS ATQUE
INNOCENTIO A MARIA IMMACULATA BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Afflictus est et ipse subiecit se et non
aperuit os suum; sicut agnus qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae
coram tondentibus se obmutuit» (Is 53, 7).
Sicut Servus Jahve, de quo Isaias propheta loquitur, Venerabiles Servi Dei
Cyrillus Bertrandus et septem socii Instituti Fratrum Scholarum Christianarum
necnon Venerabilis Servus Dei Innocentius a Maria Immaculata Congregationis
Passionis sodalis, iniuste vexati, inimicis suis non restiterunt et, laeti coram
mundo Christum confiteri ac supremum caritatis dare testimonium per sanguinis
effusionem, magna cum tranquillitate et fortitudine mortem oppetiverunt.
Fratres Scholarum Christianarum anno MCMXIX in oppido sermone patrio Turón
appellato, intra fines archidioecesis Ivetenis domum aperuerant instituendis
educandisque pueris et iuvenibus operariorum maximam partem filiis. Hoc Opus
celeriter auctum copiosos edidit fructus pro loci iuventute. Etsi religiosi in
suum institutorium munus incumbebant cum incommodo et abstinentia, numquam
quaestionibus publicis implicati, a francomurariorum circulo, qui ab eorum
ephebeo parum aberat, malignitate et insectatione pressi sunt. Incertiora et
periculosiora tempora successerunt, cum Asturiarum provincia est violentis rei
publicae turbinibus subversa, unde multi mortui sunt et sauciati, inter quos
etiam non pauci sacerdotes et religiosi, odii contra religionem et Ecclesiam
victimae. Die V mensis Octobris anno MCMXXXIV, mane, improviso nimbus ingruit
etiam in Communitatem Fratrum Scholarum Christianarum oppidi Turón, cum
congregati erant propter eucharisticam celebrationem, cui praesidebat Pater
Innocentius a Maria Immaculata. Omnes sunt comprehensi et ad «domum populi»
ducti, in carcerem mutatam. Hi fuerunt:
Frater Cyrillus Bertrandus (in saeculo Iosephus Sanz Tejedor). Natus Lermae,
in dioecesi Burgensi, die XX mensis Martii anno MDCCCLXXXVIII, iuvenis ingressus
est Institutum Fratrum Scholarum Christianarum. Anno MCMXVI professionem
perpetuam fecit. Variis in locis institutioni inservivit. Ab anno MCMXXXII
rector erat domus Turón.
Frater Marcianus Iosephus (in saeculo Philomenus López López). Ortus in loco
communiter El Pedregal vocato, in dioecesi Seguntina, die XV mensis Novembris
anno MCM, duodecim annorum intravit in Institutum Fratrum Scholarum
Christianarum. Anno MCMXXV perpetuam professionem fecit. Cum institutioni se
dedere non posset ob surditatem, functus est, pro necessitatibus, vestifici,
aeditui et coctoris muneribus. Ad oppidum Turón translatus est anno MCMXXXIV.
Frater Iulianus Alfredus (in saeculo Vilfredus Fernández Zapico). Ortus est
die XXIV mensis Decembris anno MCMII in vico vulgo Cifuentes de Ruede dicto, in
dioecesi Legionensi. Anno MCMXXVI est admissus ad novitiatum maiorem Fratrum
Scholarum Christianarum in loco lingua vernacula Bujedo denominato et anno
MCMXXXII fecit perpetuam professionem. In institutionem incubuit inque pueros
praeparandos ad primam Communionem. Ab anno MCMXXXIII ad communitatem
pertinebat in oppido Turón sedem habentem.
Frater Victorianus Pius (in saeculo Claudius Bernabé Cano). Natus in pago
sermone vernaculo denominato S. Millán de Lara, in dioecesi Burgensi, die VII
mensis Iulii anno MCMV, anno MCMXVIII ingressus est Institutum Fratrum
Scholarum Christianarum et professionem fecit perpetuam anno MCMXXX.
Institutioni se dedidit et moderationi chori celebrationibus religiosis
animandis. Ad oppidum Turón est missus paucis ante mortem hebdomadis.
Frater Beniaminus Iulianus (in saeculo Vincentius Alfonsus Andrés). Natus in
vico Jamarillo de la Fuente, in dioecesi Burgensi, die XXVII mensis Octobris
anno MCMVIII, Institutum Fratrum Scholarum Christianarum introivit anno MCMXXI
et anno MCMXXXIII perpetuam professionem fecit. Mense Octobri eiusdem anni ad
domum oppidi Turón translatus est.
Frater Augustus Andreas (in saeculo Romanus Martín Fernández). Ortus Blendii
die VI mensis Maii anno MCMX, Fratrum Scholarum Christianarum Institutum iniit
mense Augusto anno MCMXXII, vota triennalia nuncupavit anno MCMXXIX, quae anno
MCMXXXII repetivit. Mense Octobri anno MCMXXXIII in oppidum Turón translatus
erat.
Frater Benedictus a Iesu (in saeculo Hector Valdivieso Saez). Ortus die XXXI
mensis Octobris anno MCMX Bonaeropoli in Argentina, pueritiam egit in vico
Briviesca, intra fines dioecesis Burgensis, quo eius familia migraverat. Anno
MCMXXIV intravit in Institutum Fratrum Scholarum Christianarum et vota
triennalia nuncupavit anno MCMXXIX, quae mense Augusto anni MCMXXXII iteravit.
Mense Octobri insequentis anni ad domum oppidi Turón missus est.
Frater Anicetus Adolfus (in saeculo Emmanuel Seco Gutiérrez). Ortus in loco
Celada Marlantes, intra fines dioecesis Burgensis, die IV mensis Octobris anno
MCMXII, anno MCMXXIV ingressus est Institutum Fratrum Scholarum Christianarum.
Vota triennalia est professus anno MCMXXXI. Communitatis domus oppidi Turón a
mense Octobri anni MCMXXXIII sodalis erat.
Pater Innocentius a Maria Immaculata (in saeculo Emmanuel Canoura Arnau).
Ortus est die X mensis Martii anno MDCCCLXXXVII Sanctae Caeciliae Vallis Aureae,
in dioecesi Mindoniensi. Congregationem Passionis ingressus, anno MCMV
professionem religiosam fecit et die XX mensis Septembris anno MCMXIII sacrum
presbyteratus ordinem accepit. Primum in istitutionem incubuit aliquibus in
domibus sui Instituti, deinde in praedicationis ministerium. Mense Septembri
anno MCMXXXIV missus est ad conventum loci Mieres vulgo appellati, unde,
Antistitum voluntate, Turón se contulit die IV mensis Octobris anno MCMXXXIV ut
scholae puerorum confessiones audiret, quae a Fratribus Scholarum Christianarum
regebatur, ad praeparandam celebrationem primi diei Veneris mensis.
In custodia Venerabiles Servi Dei, solida fide roborati et certa aeternorum
bonorum spe, mira cum tranquillitate, humilitate et obsequio erga voluntatem
Dei se gesserunt. Continenter in deprecationem intenti erant et, scientes quae
eos manerent, ad supremum sacrificium se composuerunt per paenitentiae
sacramentum. Primis nocturnis horis diei 9 mensis Octobris anni MCMXXXIV, ad
coemeterium illius loci ducti, ubi iam parata erat fossa communis iis
sepeliendis, plumbo interfecti sunt et statim sepulti.
Nullus eorum aliquo crimine insimulatus; sed patet eos occisos esse utpote
cum religiosi essent et antea recusassent Crucifixum e scholis auferre,
catechismum docere et alumnos ad missam paroecialem diebus dominicis et festis
comitari.
Martyrii fama per totam regionem permanavit et procedentibus annis confirmata
est; qua re Episcopus Ovetensis Causae canonizationis initium fecit
celebratione Processus Ordinarii Informativi (annis MCMXXXXIV-MCMXXXXV). Post
consuetas deliberationes faventi cum exitu actas apud Congregationem de Causis
Sanctorum, die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX coram Nobis proditum est
Decretum, quo agnovimus Venerabilium Servorum Dei qui sunt iam commemorati,
mortem esse verum martyrium habendam, utpote in odium Christi fidei obitam.
Statuimus deinde ut beatificationis ritus Romae celebraretur die XXIX mensis
Aprilis anno 1990.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia hanc enuntiavimus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum
Gabini Díaz Merchán, Archiepiscopi Ovetensis, Narcissi Jubany Arnau,
Archiepiscopi emeriti et Administratoris Apostolici Barcinonensis, Raimundi
Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis, et Ioannis Saldarini,
Archiepiscopi Taurinensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu,
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles
Servi Dei Cyrillus Bertrandus et septem Socii, Innocentius ab Immaculata, Maria
a Mercede Prat, Iacobus Hilarius Barbal Cosán, martyres, et Philippus Rinaldi,
presbyter Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum
natali: Cyrilli Bertrandi et septem Sociorum et Innocentii ab Immaculata die
nona Octobris; Mariae a Mercede Prat die vicesima quarta Iulii; Iacobi Hilarii
Barbal Cosán die decima octava Ianuarii et Philippi Rinaldi die quinta
Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his decrevimus Litteris, nunc
rata et firma esse volumus et in futurum. Contrariis quibuslibet minime
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis
anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana