The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ERO VOBIS

VENERABILI SERVO DEI PHILIPPO RINALDI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ero vobis in Patrem et vos eritis mihi in filios» (2 Cor 6, 18). Venerabilis Servus Dei Philippus Rinaldi non solum cum humilitate et gaudio divinae paternitatis donum accepit, sed alacriter munus implendo sacerdotale, eiusmodi paternitatis verus testis fuit, quandoquidem animis paterno cum amore et cura sane servivit.

Is natus est die XXVI mensis Maii anno MDCCCLVI in oppido Lu Monferratensi intra dioecesis Casalensis fines, a Christophoro Rinaldi et Antonia Brezzi, qui eum solida instruxerunt christiana et humana educatione. Puer Sanctum Ioannem Bosco cognovit, qui, eius spiritus magister factus, eum ad inveniendam suam vocationem adiuvit et ad ingrediendam recentem Societatem Salesianam, in qua perpetuam fecit professionem die XIII mensis Augusti anno MDCCCLXXX. Paulo post ordinationem sacerdotalem, quam die XXIII mensis Decembris accepit anno MDCCCLXXXII nominatus est rector Domus pro vocationibus adultis, quo in munere sustinendo eminuit uti educator egregiarum facultatum nobilisque animi.

In Hispaniam missus, ubi Domus loci Carià superior fuit et postea Domorum Salesianorum Hispaniae et Lusitaniae inspector, impensam et fructuosam industriam explicavit effecitque ut sodalium fratrum numerus novarumque domuum multiplicaretur necnon apostolicorum operum. Anno MCMI Augustam Taurinorum rediit, sui Instituti Vicarius Generalis factus. Cum fidelitate, prudentia et maxima cum sedulitate Rectoribus servivit Maioribus, Beato Michaeli Rua et Paulo Albera. Simul autem studio motus animarum et Christi regni prolatandi singularibus multiplicibusque se dedidit operibus praesertim pro laicis. Fovit Consociationi Cooperatorum Salesianorum, Foederationem condidit quondam alumnorum, Magistrorum Catholicorum consociationem, oratoria et circulos iuveniles, in libros edendos incubuit coetumque congregavit puellarum, «in mundo consecratarum», qui nunc fiorens est Institutum saeculare.

Electus anno MCMXXII Societatis Salesianae Rector Maior, virtutum suarum exemplo et rerum Dei fervore magister vitae fuit et signum omnibus qui curis eius erant concrediti. Verus et gravis Sancti Ioannis Bosco institutionis interpres, peculiari cum diligentia fratrum sodalium curavit spiritalem et apostolicam formationem. Ad necessitates attentus Ecclesiae magnam acremque motionem excitavit pro Missionibus, oratoria apparavit et condendis paroeciis favit in civitatum suburbiis. Anno MCMXXIX solacio ei fuit interfuisse beatificationi Sancti Ioannis Bosco, cuius ipse Venerabilis Servus Dei discipulus fuit fidelissimus et spiritalitatis ac gubernandi rationis imitator. Usque ad terminum dierum suorum cum intellegentia laboravit et sedulitate, etsi valetudo celeriter deficiebat. Improviso est vita defunctus die V mensis Decembris anno MCMXXXI Augustae Taurinorum. Eius vita tota pro Christo consumpta erat et pro populo Dei atque non in solam Societatem Salesianam vim habuerat, sed in totam Ecclesiam. Multa praeditus aequabilitate altiores vitae interioris et pietatis necessitates ad industrium apostolatus dynamismum composuit, auctoritatis firmitudinem ad paternam benignitatem, quam omnes propriam eius notam habebant. Sacerdotibus nostrae aetatis eximio est testimonio, Superioribus religiosis et educatoribus, laicis, quorum peculiare agnovit munus in Ecclesia.

Sanctitatis fama, quam vivus sibi comparaverat, crevit et confirmata est post eius mortem; quam ob rem Archiepiscopus Taurinensis anno MCMXXXXVII Causam iniit canonizationis. Processu Ordinario et processu Apostolico celebratis, ex more de virtutibus quaesitum est. Die III mensis Ianuarii anno MCMLXXXVII coram Nobis est Decretum promulgatum quo agnoscebamus Servum Dei heroum in modum virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse.

Interea in dioecesi Montis Regalis in Pedemonte Processus canonicus celebratus erat de asserta mira sanatione, quae facta est anno MCMXXXXV et deprecationi Venerabilis Servi Dei tributa. Qua suetis observationibus inspecta, die III mensis Martii huius anni est super miro Decretum promulgatum.

Decrevimus dein ut beatificationis ritus insequentis mensis Aprilis die XXIX celebraretur.

Hodie igitur, in Petriano Foro, inter Missarum sollemnia hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Gabini Díaz Merchán, Archiepiscopi Ovetensis, Narcissi Jubany Arnau, Archiepiscopi emeriti et Administratoris Apostolici Barcinonensis, Raymundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis et Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Cyrillus Bertrán et septem Socii, Innocentius ab Immaculata, Maria a Mercede Prat, Iacobus Hilarius Barbal Cosán, martyres, et Philippus Rinaldi, presbyter. Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Cyrilli Bertrán et septem Sociorum et Innocentii ab Immaculata die nona Octobris; Mariae a Mercede Prat die vicesima quarta Iulii; Iacobi Hilarii Barbal Cosán die decima octava Ianuarii et Philippi Rinaldi die quinta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Id deinde deprecati sumus, ne Beati illi, qui discipulis Christi ob ipsum sibi tantum tributum honorem, ad imitandum propositi iam erant, eorum obliviscerentur apud Deum, qui ad eundem Domini pertinentes gregem, impraesentiarum hic laboriosum iter facientes, sincere nituntur eodem pervenire, quo ipsi novensiles caelites. Quae autem his Litteris statuimus et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top