The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MARTYRIUM QUO

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A MERCEDE PRAT Y PRAT
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Martyrium, quo discipulus Magistro pro mundi salute mortem libere accipienti assimilator Eique in effusione sanguinis conformatur, ab Ecclesia eximium donum supremaque probatio caritatis aestimatur» (Conc. Oecum. Vat. II, Constit. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 42).

Etiam Venerabilis Serva Dei Maria a Mercede Prat y Prat Dominum Iesum, cuius amore flagrabat, cum sedulitate secuta est in consiliorum evangelicorum via et demum Calvariae via gratiamque accepit testificandi erga Deum suam fidelitatem sanguinis effusione.

Legitimorum coniugum Ioannis Prat y Serra et Teresiae Prat y Bordoy primo loco nata, Barcinone orta est die VI mensis Martii anno MDCCCLXXX et insequenti die baptismatis accepit sacramentum. Post iuventutem studio deditam, apostolatui et fratrum natu minorum curae, ambobus orborum parentibus, die XXVII mensis Augusti anno MCMIV novitiatum ingressa est Societatis Sanctae Teresiae a Iesu Dertosae et die X mensis Martii anno MCMVII priora religiosa vota nuncupavit. Dein praeceptioni se dedidit in variis sui Instituti ephebeis. Die X mensis Martii anno MCMXIII perpetuam fecit professionem et Dertosensi novitiatui est assignata. Ab anno MCMXX ad annum MCMXXXVI in Domo Principe Barcinonensi habitavit, ubi variis functa est muniis. In sua vocatione manens, continuo crevit in fide, in Dei amore inque apostolico ardore; semper se serenam ostendebat, fortem et iustam, pauperem, oboedientem erga superiores et Regulae observantem, incommodorum et continentiae amantem.

Belli civilis Hispanici tumultus, quod anno MCMXXXVI inierat, etiam in vitam Ecelesiae et in Instituta religiosa Barcinonensia reciderunt. Mater Maria a Mercede Prat y Prat una cum sororibus sodalibus, ut imminentem effugeret persecutionem, impulsa est ad Domum Principem relinquendam ut alio se conferret. Die XXIII mensis Iulii, mane, anno MCMXXXVI, Antistita eam iussit ire ad domum sororis Mariae Teresiae. «Nos mortem obimus», sponte respondit. «Illuc ibimus tamen, quoniam id Dominus vult». A sorore sodali comitata, eo contendit, quo ei oboedientia praeceperat. In itinere retentatae sunt ab agmine virorum armatorum, quorum dux rogavit quae essent. «Religiosae sumus institutioni deditae», prompte et animose respondit Venerabilis Serva Dei quae, gravium periculorum conscia, quibus se obtulerat per hanc responsionem, parata erat ad ipsam mortem obeundam propter Christi amorem. Ut facile praevideri poterat, statim comprehensae sunt et, postea perquisitae, interrogatae et simulatae plumbeae glandis emissioni subiectae. Noxiae habitae quod sorores essent et christianam docuissent doctrinam, autochamulco ductae sunt in locum secretum viae «Rabassada» ibique ignivoma manuballista petitae. Graviter ictae, illic relictae sunt. Unus ex militianis regresses, cum animadvertisset Matrem Mariam a Mercede tum etiam vivere, denuo eam iecit, non tamen occidit. Aliquot horae transierunt, per quas, acerbis affecta doloribus, recitationem «Pater Noster» iaculatoriis precibus variabat et, sicut Iesus cruci adfixus, Dei veniam pro persecutoribus implorabat. Sorore sodali assidente, quae ei superstes fuit, amanter, de vita descessit diei XXIV mensis Iulii primis horis, anno MCMXXXVI.

Durante martyrii fama, anno MCMLXIX apud Curiam archiepiscopalem Barcinonensem inchoata est canonizationis Causa per celebrationem Processus Ordinarii Informativi. Peractis postmodo exitu cum prospero theologicis inspectionibus apud Congregationem de Causis Sanctorum, die XXI mensis Decembris anno MCMLXXXIX coram Nobis Decretum promulgatum est, quo agnoscebatur mortem mernoratae Venerabilis Servae Dei verum habendam esse martyrium. Inde decrevimus ut beatificationis rites Romae celebraretur die XXIX mensis Aprilis anno MCMXC.

Hodie igitur, in Foro exadversum Basilicam Vaticanam Sancti Petri Apostoli spectante, inter sacra ham ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Gabini Díaz Merchán, Archiepiscopi Ovetensis, Narcissi Jubany Arnau, Archiepiscopi emeriti et Administratoris Apostolici Barcinonensis, Raymundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis et Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Cyrillus Bertrán et septem Socii, Innocentius ab Immaculata, Maria a Mercede Prat, Iacobus Hilarius Barbal Cosán, martyres, et Philippus Rinaldi, presbyter, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Cyrilli Bertrán et septem Sociorum et Innocentii ab Immaculata die nona Octobris; Mariae a Mercede Prat die vicesima quarta Iulii; Iacobi Hilarii Barbal Cosán die decima octava Ianuarii et Philippi Rinaldi die quinta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris statuimus rata et firma volumus nunc et in posterum. Rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top