VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO MARIAE DE
YERMO Y PARRES
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
«Non nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos
vestros per Iesum» (2 Cor 4, 5).
Quae Paulus de se scripsit, possunt ad Venerabilem Dei Servum Iosephum
Mariam de Yermo y Parres traduci, qui magno animo sacerdotali vocationi
respondit et, Dei voluntati obsequens, Evangelio se dedidit atque pauperibus
serviendo, qui multimodis eius apostolatu et industria caritate fruiti sunt.
Natus is est Ialmolongae, in Mexici civitate, die X mensis Novembris anno
MDCCCLI christianis parentibus, nobili genere ortis et locupletibus. Paucis
diebus post ortum, matris est mortem passus. A patre diligenter est educatus et
ab amita Maria Carmelitide, quae tenelli pueri cor christianis imbuit sensibus.
Iuventute ineunte vocationem animadvertit ad vitam religiosam, vota
nuncupavit in Congregatione Missionis (anno MDCCCLXIX) et post aliquot acris
discriminis annos, persuasum habens se non esse iustum iter ingressum, illam
reliquit Congregationem (anno MDCCCLXXVII), Leonensi dioecesi est incardinatus
et die XXIV mensis Augusti anno MDCCCLXXIX ordinatus sacerdos.
Magno cum ardore sacerdotali suum iniit ministerium in omnem persorarum
ordinem. Suos nisus posuit in catechesi tradenda inque praedicatione, in qua
est semper cum cura auditus et oblectamento.
Muneribus functus magni momenti in episcopali Curia Leonensi, multa
humilitate nominationem in cappellanum accepit duarum tenuium aedicularum in
suburbio sitarum, quae vocabantur «El Calvario» et «Santo Niño».
Continenti suo apostolico studio mutavit «El Calvario» in locum
adorationis eucharisticae perpetuae et evangelicae caritatis. Namque, postquam
in terribilem scaenam incurrit duorum suum, duos pueros recens natos vorantium
secundum flumen relictos, potenter sensit se a Deo vocari ut vitam servitio
devoveret pauperum. Condidit mense Decembri anno MDCCCLXXXV, in eodem colle «El
Calvario» dicto, Congregationem religiosam «Servarum a Sacro Corde Iesu et
pauperibus», ut derelictis subveniret in spiritus corporisque necessitatibus.
Exinde continuae et crebrerrimae fuerunt ei difficultates obeundae, sed in
fide firmus et in spe fortis, ardentissimam coluit in Deum inque fratres
caritatem, praesertim egentiores. Vir fuit impensae deprecationis, altae vitae
interioris, mitis erga omnes et humilis. Multis in rebus adversis animosissimus
fuit et mira cum tranquillitate fidentique spe exspectavit dum Deus eventus
patefaceret, qui iniuste eius vitam excruciaverunt.
Quae vita constans fuit voluntatis Dei inquisitio, ut illi per omnia
placeret; Spiritus actioni submisse se aperuit Christumque est imitatus ei se
conformans et continenter pro eius regni laborans adventu.
Ecclesiam amavit eique servivit omnibus in casibus et eius doctrinam inter
sodales sacerdotes diffudit et fideles. Pietatis erga Sacrum Iesu Cor apostolus
fuit necnon erga Virginem Mariam.
Per totam vitam Deo se dedit et fratribus, imprimis pauperioribus, quos «
uam familiam» appellavit.
In multis caritatis operibus, quae audacter est aggressus, illud est
commemorandum, quod est denominatum «Misericordia Christiana» Angelopoli
institutum mulieri renovandae, et simul scholae catholicae constitutio
christianae educationi fovendae indigenarum Tarahumarae, Mexici partis
septentrionalis etiamnum difficillimae.
Post actam vitam magni laboris, etiam propter continuos morbos qui eius
afficiebant valetudinem, die XX mensis Septembris laetanter est mortuus anno
MCMIV Angelopoli.
Solida sanctitatis fama, quam vivus sibi conciliaverat moxque post mortem,
procedente tempore et per spatium se extendit, sed eius Canonizationis Causa
solum inchoari potuit anno MCMXXXXV ob publicas nationis Mexicanae
vicissitudines, multos per annos bellis civilibus et persecutionibus religiosis
vexatae. Processu canonico celebrato inspectae sunt, prospero cum exitu,
virtutes et die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX coram Nobis promulgatum est
decretum ad eas pertinens. Deinde a medicis et a theologis mira exquisita est
sanatio, quam die XXVI mensis Aprilis anno MCMXC verum esse miraculum agnovimus,
deprecante eodem Venerabili Servo Dei obtentum.
Dein statuimus ut Beatificationis ritus die VI mensis Maii insequentis
Mexicopoli celebraretur, per Nostrum pastorale iter in illa Natione.
Hodie igitur, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos,
acogiendo los deseos de nuestros hermanos Luis Munive Escobar, Obispo de
Tlaxcala, y Rosendo Huesca Pacheco, Arzobispo de Puebla, así Como de otros
muchos Hermanos en el episcopado y de numerosos fieles, después de haber
escuchado el parecer de la Congregatión para las Causas de los Santos, con
Nuestra Autoridad Apostólica, concedemos que los Venerables Siervos de Dios:
Cristóbal, Antonio y Juan, y José María de Yermos y Parres, de ahora en adelante
sean llamados Beatos, y se podrá celebrar su fiesta y en modo establecido por el
Derecho, cada año, el 23 de septiembre para Cristóbal, Antonio y Juan, y el 20
de septiembre, para José María de Yermo y Parres. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo».
Datum Mexicopoli, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMXC,
Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana