VENERABILIS SERVIS DEI CHRISTOFORO,
ANTONIO ET IOANNI,
TLAXCALENSIBUS PUERIS, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quasi filii oboedientiae, non configurati
prioribus in ignorantia vestra desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos
sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis» (1 Pt 1, 14-15). Dubitari
nequit, quin Venerabiles Servi Dei Christophorus, Antonius et Ioannes, qui olim
in Mexico martyrium tulerunt, Domino omnes ad sanctitatem vocanti parere non
titubaverint. Tres pueri primum Tlaxcala in urbe a Patribus Franciscalibus
sedulo initiati sunt atque instituti, ac deinde, ex idolorum cultu omnino
digressi atque Christiani facti, non solum Evangelium ardenter alacriterque
susceperunt, verum etiam amore Christi tam celeriter creverunt, ut libentes
mortem obierint Fidei vulgandae causa. Paulo post, quam gens Mexicana
evangelizari coepta est, suprema eorundem immolatio tamquam semen fuit, unde
copiosi sive Dei gloriae sive animorum saluti prolati sunt fructus.
Christophorus, qui ad MDXIV-MDXV annum in pago «Atlihuetzía» natus est haud
longe a Tlaxcala, anno aetatis suae circiter decimo baptisma percepit, necnon
iam tunc, debitis cum eiusmodi Sacramento cohaerentibus assensus, ad se
pertinere censuit verum fortemque «Christi baiulum» esse intra parietes domus
sui, ubi nec pauci re vera nec parvi retinebantur perturbati vivendi mores.
Variis ipse modis pro suorum conversione, maxime patris, laboravit; pater
autem, cum violentus homo esset et a famulis praeterea ab unaque ex uxoribus
suis in eum instigaretur, consilium iniit necandi filium, tenebris luci
praepositis. Anno anim MDXXVII inter domesticum diem festum saeve pater eum
caedere coepit, confectumque gravibus vulneribus in rogum iniecit; at
Christophorus miserrimus dum torrebatur flammis, oculis in bona aeterna defixis,
opem Dei ac Virginis Mariae pie invocabat. Nocte summorum dolorum exacta patrem
vocavit, eique, verbis veniae insusurratis, gratias egit, quod eius opera is
sineretur coronam vitae capere, dein obdormivit in Domino. Prope Tlaxcalam in
pago «Tizatlán» anno circiter MDXVI-MDXVII nati sunt Antonius et Ioannes,
qui, postquam Tlaxcalae apud Patres Franciscales, quorum auctoritati
obtemperando disciplinam etiam imitabantur, manserunt, anno MDXXIX illinc cum
Fratre Bernardino Minaya, sodali Ordinis Praedicatorum tunc ad evangelizandam
provinciam Oaxacensem proficiscente, ii quoque sua sponte magnoque animo ad
locum petitum discesserunt. Quoniamque deliberatum sibi erat haud paulum sua
quoque opera et ad Evangelium divulgandum conferre et ad Ecclesiam illis in
plagis augendam, periculorum nuntiis prompte respondentes confirmaverunt se Dei
causa etiam ad amittendam vitam, exemplo Apostolorum Petri et Pauli ac
Bartholomaei, paratos omnino esse. Hac de causa eo in itinere adulescentuli ad
apostolicas vias et rationes, quae tunc temporis illis in locis adhibebantur,
sese conformantes, magnam sane idolis delendis operam dabant, ut, cohibitis
peccatis ex idolatria emanantibus, autochthonibus auxiliarentur in uno Deo vero
agnoscendo. Cumque ad oppidulum «Cuauhtinchán» pervenissent, quandam Antonius
domum ingressus est, ut delenda quaereret idola, Ioannes autem extra domum ad
ianuam sese tenebat. At eo ipso tempore quidam illuc supervenerunt autochthones,
qui, et suis superstitionibus fortiter adhaerentes et a Christiana doctrina
abhorrentes, statim Ioannem verberando necaverunt. Antonius egressus domo eos de
tanto crimine obiurgavit, se solum asseverans accusari posse de idolorum
excidio. Quapropter is quoque similiter necatus est. Nuper ergo, propterea quod
praeclari illi famuli Dei ex illo tempore, ut memoriae proditum est, ad
nostram usque aetatem a populo Dei in martyrum numero ob Christianam
fortitudinem ac diligentiam positi sunt, sapienter Episcopus Tlaxcalensis eorum
Canonizationis Causae initium fecit anno MCMLXXXII. Expletis idcirco usitatis
historicis theologicisque inquisitionibus, quae scilicet apud Congregationem de
Causis Sanctorum certo responso felicem exitum habuerunt, die III mensis Martii
anno MCMXC Nobis astantibus editum est Decretum, quo veritatem agnoscentes
statuimus mortem Christophori, Antonii et Ioannis verum esse martyrium.
Constituimus praeterea, ut ritus exspectatae Beatificationis paulo post, seu
die VI mensis Maii hoc anno celebraretur in Mexico, oblata occasione itineris
Nostri pastoralis. Hodie igitur Mexicopoli, quae Mexici est urbs princeps, in
perillustri Basilica Beatae Virginis Mariae de Guadalupa inter Sacra Servos Dei
Christophorum, Antonium et Ioannem, necnon Iosephum Mariam de Yermo y Parres, ad
Beatorum honores eveximus, hac pronuntiata Beatificationis formula: «Nos,
acogiendo los deseos de nuestros hermanos Luis Munive Escobar, Obispo de
Tlaxcala, y Rosendo Huesca Pacheco, Arzobispo de Puebla, así como de otros
muchos Hermanos en el episcopado y de numerosos fieles, después de haber
escuchado el parecer de la Congregación para las Causas de los Santos, con
Nuestra Autoridad Apostólica concedemos, que los Venerables Siervos de Dios:
Cristóbal, Antonio y Juan, y José María de Yermo y Parres, de ahora en adelante
sean llamados Beatos, y se podrá celebrar su fiesta en los lugares y en el modo
establecido por el Derecho, cada año, el 23 de septiembre para Cristóbal,
Antonio y Juan, y el 20 de septiembre para José María de Yermo y Parres. – En el
nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo». – Orationem deinde pio
quidem habuimus studio qua tum eximiam vivendi viam concelebravimus tum
singular simul christianas virtutes horum quos mememoravimus modo Beatorum
Caelitum. Qua diligenter peracta publice pariter illos sumus Nos cum adstantibus
cunctis venerati atque consentanea nimirum prece quasi anteeuntes Ipsi primi eos
in adiutorium Ecclesiae totius advocavimus caelitus.
Datum Mexicopoli, apud Basilican B. V. Mariae de Guadalupa, sub anulo
Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana