VENERABILI SERVO DEI PETRO GEORGIO
FRASSATI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Simile est regnum caelorum thesauro
abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit
et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum» (Mt 13, 44).
Gratia divina sapiens factus, Venerabilis Servus Dei Petrus Georgius
Frassati non in fluxis terrae rebus spem coliocavit, sed Christi captus amore,
boni sui summi et amid, fideliter Evangelii est praecepta secutus et
pulchritudinem ac gaudium vivendi in arcta cum eo coniunctione operamque navandi
eius regno aedificando in mundo est testificatus.
Augustae Taurinorum is natus est die VI mensis Aprilis anno MCMI, ex Alfredo
Frassati et Adelaide de Ametis. Eodem die Baptismate accepto est populi Novi
Foederis particeps factus. Anno MCMXI primum ad sacram Eucharisticam mensam
accessit et anno MCMXV Confirmationis sacramentum excepit. Tempore quo alumnus
fuit Instituti Socialis, eius magistro Spiritus moderante, quodam Societatis
Iesu religioso, spiritalitatis suae fundaments iecit: Eucharistiae amorem, in
Virginem Mariam pietatem, industriam, caritatem, fidei testimonium in vita
cotidiana.
Anno MCMXVIII nomen professus in Polytechnicam studiorum sedem Taurinensem,
in ordinem scientiae machinalis ad quaestuosam industriam pertinentis et
praecipuam operam dedit architecturae fodinarum, quo propior et utilior esset
operariorum classi, quae plus egebat.
Eodem autem tempore celeriter arduum faciebat iter christianae perfectionis
et brevi magnos fecit progressus adeptusque est solidam christianam et humanam
maturitatem. In fide fortis, in caritate ardens et impiger, laetus et intrepidus
in spe, assiduus in Missa, in Sacramentis recipiendis, in precatione, ad
incommode paratus, indefatigabilis et prudens in apostolatu, splendidum factus
est laici exemplar sincere studiosi sui sanctificationis et mundi. Impense
Ecclesiae vitam communicabat et particeps fuit diligens ac certus multarum
catholicarum consociationum, e quibus commemorandae sunt Foederatio
Universitaria Catholicorum Italicorum, Conferentiae a Sancto Vincentio,
Congregatio Mariana, Iuvenes Adoratores Nocturni Universitarii, Tertius Ordo
Dominicanus. Etiam vitam publicam et socialem participavit, animose Dei,
Ecclesiae et hominum iura defendens. Pauperum difficultatibus motus, eos in suis
sedibus quaerebat, ut iisdem quoad corpus et quoad spiritum adesset. Aequalibus
vitae fuit exemplum et tutum signum ob plenam adhaesionem ad Christum,
simplicitatem, humilitatem, morum integritatem, Dei et hominum causae studium:
eos comprehendebat, adiuvabat, in bono faciendo confirmabat, ad Eucharistiam
ducebat, quae cotidianus cibus necessarius erat ei et panis fortium, quo est
sustentus in contentionibus veritatis et iustitiae amore obitis. Pietas quoque
erga Virginem Mariam fons ei fuit consolationis et animi roboris: quae pietas
cotidiana Rosarii recitatione significata est, Parvo Officio Beatae Virginis et
sacris peregrinationibus ad eius sanctuaria, imprimis Oropense et «Consolatae» Taurinense. Sicut omni vero Christi discipulo contingit, non ei acerbitates
defuerunt nec iniustae interpretationes; sed omnia silentio tulit et magna cum
interiore pace.
Doctoris titulum erat consecuturus iam, cum polymyeliticus morbus repentinus
eum exstinxit die IV mensis Iulii anno MCMXXV, vix post quadriduum.
Sanctitatis fama, quam sibi vivus pepererat, apparuit ex multo et ultroneo
populi concursu ad eius funus, et festinanter est in Italiam diffusa inque
exteras terras. Venerabilis Servus Dei iuvenum catholicorum imago factus est,
praesertim athenaea frequentantium, multique eius exempla virtutum imitari
coeperunt. Quapropter Archiepiscopus Taurinensis anno MCMXXXII Causam iniit
canonizationis. Praescriptis canonicis Processibus actis, ex iure sunt
inquisitae virtutes et die XXIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII coram Nobis
promulgatum est Decretum, per quod agnovimus iuvenem Petrum Georgium Frassati
gradu heroico virtutes exercuisse theologales, cardinales et adnexas. Postea, iuxta normas, prospero exitu consultatum est de coniecto miraculo, anno
MCMXXXIII effecto et precationi Venerabilis Servi Dei tributo.
Die XXI mensis Decembris anno MCMLXXXIX coram Nobis est Decretum proditum
super miro.
Statuimus deinde ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die XX mensis
Maii, anno MCMXC.
Hodie igitur, in foro Vaticanam Basilicam Sancti Petri prospectante, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratris Nostri Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Petrus Georgius Frassati
Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali, idest
quarta Iulii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras
decrevimus, rata firmaque nunc et in futurum esse volumus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Maii, anno
MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana