AEDES SACRA S. LIDUINAE ET SS. ROSARIO
BEATAE MARIAE VIRGINIS
DICATA EADEMQUE IN URBE SITA QUAM SCHIEDAM VOCANT,
INTRA ROTERODAMENSIS DIOECESIS FINES,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM
EVEHITUR
Neerlandica clara natio, quae haud mediocri hodiernis temporibus fruitur
progressu, pari gradu exoptamus spiritalem ut consequatur prosperitatem
religionisque incrementum. Ad haec profecto consequenda plurimum confert erga
Virginem Mariam pietas, quae veluti mane ducit fideles ipsos ad spiritale iter
expeditius decurrendum. Probe igitur scientes in templo paroeciali quod in urbe
invenitur vulgari loquela Schiedam vocitata antiquitus Virginem Mariam venerari
ibidemque S. Liduinam pie excoli, Venerabilis Fratris Philippi Bar, Episcopi
Roterodamensis, occurendum precibus prompta sane voluntate existimavimus,
ratione quoque habita tum ipsius aedificii praestantiae, tum religiosi
profectus, qui silo nomine suorumque pariter fidelium ut templum quod
memoravimus inter Basilicas Minores referre tur postulaverat. Itaque quae
decrevit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, ea Ipsi
comprobantes, Nostra usi Apostolica auctoritate, paroecialem aedem de qua
mentio est facta ad dignitatem evehimus et statum Basilicae Minoris, cunctis
item con cessis iuribus privilegiisque quae ad id genus templa spectant. Ea
deinceps serventur quae Decretum statuit «De titulo Basilicae Minoris», die
IX mensis Novembris editum, anno MCMLXXXIX, contrariis quibuslibet rebus minime
obsistentihus.
Cum demum nostris temporibus permultis obruamur rebus extrariis, valde
cupimus ut nova istius templi candicio vehementiorem foveat pietatem et in
caelestem Matrem dilectionem inque sanctos.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Iunii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROI.I a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana