S. MARIAE LEUCADENSIS TEMPLUM
ANNUNTIATIONI B.M.V.
DICATUM IN ALBUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Neminem profecto latet a primis temporibus aetatis Nostrae amare et diligere
Virginem Mariam consuesse Nos innumerorum sanctorum sectantes exempla et
Christifidelium. Omnes enim optime sciunt quanta sit Ipsa praestatura beneficia
et adiumenta fidelibus, qui ad Eandem filiorum more decurrunt. Hasce
respicientes penitusque considerantes rationes ac ipsius templi pariter
dignitatem, veluti quoque Decessorum Nostrorum sectantes vestigia, libenti
quidem animo Venerabilis Fratris Marii Miglietta, Episcopi Uxentini-S. Mariae
Leucadensis, precibus concedendum esse duximus, qui tum suam tum suorum
fidelium ostendens mentem enixe rogavit ut Sanctuarium S. Mariae Leucadensis,
Annuntiationi Beatae Mariae Virginis dicatum ad gradum Basilicae Minoris
eveheretur. Itaque sententiam Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum confirmantes, Apostolica Nostra usi potentate et auctoritate,
sacram aedem quam supra memoravimus ad dignitatem gradumque evehimus Basilicae
Minoris, cunctis pariter concessis iuribus et privilegiis huius generis
templorum propriis, servatis in primis praeceptis quae decretum «De titulo
Basilicae Minoris» praescribit, die IX mensis Novembris editum, anno MCMLXXXIX,
quibusvis rebus contrariis minime obsistentibus. Si quidem ista in regione
Deiparae cultus vetustam repetit memoriam, vehementer exoptamus ut aucta
Sanctuarii dignitate crescat quoque fidelium pietas eorundemque in caelestem
Matrem dilectio, pro comperto prorsus habentes ex hac re permagna eventura
beneficia spiritalemque prosperitatem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iunii,
anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana