MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM
IOANNEM PAULUM II DIE DECIMO
MENSIS MAII ANNO MCMXC IN URBE
MONTERREYENSI IMAGINEM
IMMACULATAE CONCEPTIONIS MARIAE, «VIRGEN
CHIQUITA» APPELLATAM
Ad perpetuam rei memoriam. – Imo ex pectore laetamur cum occasio Nobis datur
ad Nostram pietatem in Beatissimam Virginem Mariam significandam, in cuius
tutela inde a pueritia sumus cuiusque benignitatem in vitae Nostrae variis
casibus, vel gravibus, experti sumus. At insuper magnam adhibemus curam ut Ea
magis magisque ab Ecclesiae finis cognoscatur tenerrima Mater, ad quam confugere
possint fisi se ab Eadem in suis necessitatibus adiutum iri. Hoc quidem facimus
et Eius magnitudines, privilegia, virtutes illustrando per crebrum Nostrum
Magisterium, et publicis honoris signis Eam exornando. Libenti igitur animo
precibus concessimus reverendi Sacerdotis Aureliani Tapia Méndez qui, suum
expromens votum Christique fidelium sibi concreditorum, rogavit ut Ipsi Nos in
Nostra visitatione ad metropolitanam urbem Monterreyensem in Mexico, gratiosae
Conceptionis Mariae Immaculatae imagini, quae vernaculo sermone «Virgen
Chiquita» vocatur, aureum diadema imponere dignaremur. Volentes ideo in hanc
caelestem Matrem, immo et Reginam, aliud Nostri amoris testimonium dare
arctiusque fieri vinculum, quo Illi tota Mexicana Civitas per saecula iuncta
mansit et etiam nunc manet, die decimo mensis Maii hoc anno MCMXC in Rivo
Sancta Catharina urbis Monterreyensis, Immaculatae Conceptionis Mariae
imaginem, quae «Virgen Chiquita» illic denominatur, quaeque in templo
paroeciali colitur, a Nobis die quarto mensis Martii superiore anno Basilicae
Minoris titulo decorato per Breve «Romanorum Pontificum», aureo diademate,
benedictione sacrato, sollemni redimiimus ritu. Ut autem huius eventus posteris
memoria traderetur indicareturque fidelium voluntas continenter Eam diligendi,
sequendi, venerandi, quae solidissima est omnium Christianorum spes et ad caelum
plana via et secura, has Litteras dari iussimus, facti testes verissimas. Rebus
quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iulii,
anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana