PAROECIALE TEMPLUM VISITATIONI BEATAE
MARIAE VIRGINIS DICATUM,
QUOD IN LOCO «STARÉ HORY» INTRA FINES
NEOSOLIENSIS DIOECESI EXATAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Intra Neosoliensis Ecclesiae fines, in loco «Staré Hory», eminere novimus antiquum et praeclarum sane paroeciale templum
Visitationi Beatae Mariae Virginis dicatum, ubi iam a decimo quinto saeculo
insigne servatur simulacrum Deiparae Veteromontanae, et quo incolae loci ac pii
peregrinatores e tota quidem regione frequentes accedunt a tam provida Matre
supernam atque validissimam opem pietate fidenti petituri. Qua re, cum
Venerabilis Frater Rodulfus Balaz, Antistes Neosoliensis, litteris die VIII
mensis Maii hoc anno datis, etiam parochi ecclesiae clerique populique sui
nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris
honestaremus, Nos, intenti ad ea per quae ferventius Christifidelium
excitentur cultus ac devotio erga praecelsam Dei Genetricem, quam a prima
Nostra aetate coepimus impense colere, paternae benevolentiae Nostrum signum tam
dilectis filiis eiusdem catholicae communitatis cupientes praebere, illius
sollertis Pastoris precibus censemus libenter obsecundare. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus,
Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
paroeciale templum de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicas
Minoris decoramus, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae
sacris aedibus hoc insignitis nomine rite competunt, iis tamen servatis, quae
iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX Novembris anno MCMLXXXIX
editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum
ratan esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Augusti,
anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana