SANCTUS ALOISIUS GONZAGA, RELIGIOSUS,
PATRONUS APUD DEUM CIVITATIS
AC DIOECESIS SANCTI ALOISII DE MONTES
BELOS IN BRASILIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum nuper nomen dioecesis Sancti Ludovici de
Montes Belos sit mutatum in Sancti Aloisii de Montes Belos appellationem, cumque
pariter fideles eiusdem Ecclesiae Sanctum Aloisium Gonzaga, religiosum,
peculiari quidem cultu prosequantur tamquam clarissimum exemplum fidei, spei et
caritatis, Venerabilis Frater Washington Cruz, Episcopus illius Sedis, communia
cleri populique vota excipiens, electionem Sancti Aloisii Gonzaga, religiosi,
in Patronum apud Deum civitatis ac dioecesis suae rite probavit atque, litteris
die XXVII mensis Iunii hoc anno datis, petivit ut electio et approbatio
huiusmodi iuxta Normas de Patronis constituenda et ad normam Instructionis «de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis»,
n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmentur. Nos igitur, tam sollertis cupientes
preces audire Pastoris, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit,
Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
Sanctum Aloisium Gonzaga, religiosum, Patronum apud Deum civitatis ac dioecesis
Sancti Aloisii de Montes Belos loco Sancti Ludovici confirmamus, cum omnibus
iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum
volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc
sive in posterum habeant. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Augusti, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana