BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA
DO DESTERRO» NUNCUPATA,
PATRONA APUD DEUM IUNDIAIENSIS DIOECESIS IN
BRASILIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum fideles Iundiaiensis
Ecclesiae in Brasilia, ex iis praesertim familiae, Deiparam Virginem titulo «Nossa Senhora do Desterro» invocatam impensa colant
pietate tamquam suam Reginam et Matrem necnon Magistram Christianae vitae
omneque pariter genus virtutum, maxime fidei, spei et caritatis, Venerabilis
Frater Robertus Pinarello de Almeida, Antistes eiusdem dioecesis, communia
Episcopi Coadiutoris et universi cleri ac populi vota excipiens, electionem
Beatae Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae
rite probavit atque, litteris die XX mensis Februarii hoc anno datis, petivit
ut electio et approbatio huiusmodi iuxta Normas de Patronis constituendis et ad
normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmentur.
Nos igitur cupientes et illius Pastoris preces audire et paternae benevolentiae
Nostrae signum tam dilectis Nobis filiis dare, comprobatis iis, quae Congregatio
de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac
in re egit, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute
perpetuumque in modus Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora do Desterro» invocatam Patronam apud Deum Iundiaiensis dioecesis
confirmamus, cum omnibus quidem iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas
consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur
suosque sive nunc sive in posterum habeant effectus, contrariis quibuslibet
rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
X mensis Augusti, festo Sancti Laurentii, Diaconi et Martyris, anno MCMXC,
Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana