ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINI DICATA,
QUAE VERNACULO SERMONE
«NUESTRA SEÑORA DEL REFUGIO» VOCATUR, IN
DIOECESI CIVITATIS
VICTORIENSIS SITA, TITULO ET DIGNITATE BASILICAE
MINORIS HONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Multimodis solemus Nos dilectionem significare,
qua ab ineunte pueritia Beatissimam Virginem Mariam prosequimur, Matrem Nostram
dulcissimam et Patronam, cuius benevolentiam non raro sumus experti, et
manifeste quidem. Non minus autem curamus ut Christi fideles eam discant
ardenter amare, colere, eique in omnibus suis tum corporis, tum praesertim
animi necessitatibus fidere. Peculiarem vero hos census excitandi rationem
putamus aliquo externo testimonio exprimere eiusmodi pietatem, qualibus,
praeter alia, vel templi dedicatione, vel eiusdem aucto honore et dignitate.
Hinc, si quando a Nobis postulatur ut ecclesia aliqua, Deiparae Sanctissimae
sacra, populi concursu insignis atque ad Christianorum vitam stabiliendam non
parum conferens, titulo honestetur Basilicae Minoris, propense precibus
concedimus. Qua re, cum Venerabilis Frater Raimundus López Mateos, Episcopus
Civitatis Victoriensis, litteris die XIII mensis Iulii anno MCMLXXXVIIII datis,
suum expromens votum simulque cleri et catholicorum, petiisset ut ecclesia
Beatae Mariae Virgini dicata, quae vernaculo sermone «Nuestra Señora del
Refugio» vocatur, in dioecesi Civitatis Victoriensis sita, ad gradum eveheretur
Basilicae Minoris, Nos, scientes eam momento historico eminere, operibus
religiosis et pastoralibus et locum principem esse cultus Civitatis Tamaulipas
quondamque et sedem Cathedralem fuisse, consulta probantes Congregationis de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, postulationem admisimus. Quocirca
nuper memoratam ecclesiam titulo et dignitate exornamus Basilicae Minoris,
omnibus cum iuribus et privilegiis rite competentibus, iis tamen servatis, quae
Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno
MCMLXXXVIIII editum, servari iubet. Rebus contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piseatoris, die XXIV mensis Augusti,
anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana