IN REPUBLICA «MYANMAR» NUNCUPATA
DELEGATIO APOSTOLICA CONSTITUITUR
Ad futuram rei memoriam. – Quo aptius Evangelizationis
operi necnon Ecclesiae regimini in Republica «Myanmar» nuncupata consuleretur,
opportunum est visum in eadem Civitate Delegationem Apostolicam constituere.
Nos igitur e consulto Congregationis pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra
potestate harumque Litterarum virtute Apostolicam Delegationem in Republica «Myanmar» erigimus et constituimus; quam eidem Congregationi obnoxiam volumus
cuiusque sedem pro nunc in urbe Bancokiensi collocamus, omnia et singula ei
deferentes officio, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Delegationum sunt
propria. Haec denique edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras
firmas, validas efficacesque iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
effectus sortiri et integros obtinere, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Septembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana