BEATA MARIA VIRGO TITULO «NUESTRA SEÑORA
DE LA EVANGELIZACIÓN»,
INVOCATA PATRONA APUD DEUM ARCHIDIOECESIS
LIMANAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquissimus sane et impensus ac
praeclarissimus est quidem cultus quo Peruviani Christifideles, praesertim
incolae Limani, prosequuntur Deiparam Virginem Mariam titulo «Nuestra Señora
de la Evangelización» invocatam, cuius veneratam imaginem – quinto decimo
saeculo ab Imperatore Carolo V dono datam – Nos ipsi per primum Apostolicum
Iter in eam Civitatem sollemni ritu coronavimus omnes hortati participes ad
augendam fovendamque maiorum pietatem in eandem Virginem, quae habetur
benignissima Mater ac fulgidissimum exemplar fidei, spei et caritatis cunctis
Limanis ceterisque pariter civibus istius Nationis. Qua re, cum Venerabilis
Frater Augustus Vargas Alzamora, Archiepiscopus Metropolita Limanus, communia
cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis memorato sub
titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probaverit atque, litteris die
XXVIII mensis Augusti hoc anno datis, petiverit ut electio et approbatio
huiusmodi iuxta Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmentur, Nos, comprobatis iis, quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nuestra Señora de
la Evangelización» invocatam Patronam apud Deum Limanae archidioecesis libenti
animo confirmamus, cum omnibus iuribus ac liturgicis privilegiis iuxta rubricas
consequentibus. Quod, precamur, in spirituale cedat bonum dilectissimorum cleri
et populi Limani necnon cunctorum Peruviae civium, qui olim a Nobis sunt
concrediti materno ac validissimo eiusdem Virginis patrocinio. Quae denique
fieri iussimus tum in praesens tum in posterum tempus firma ac rata esse
volumus, contrariis quibusvis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Octobris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana