VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO ALLAMANO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et
fructum afferatis» (Io 15, 16). Haec Evangelii verba, quae ad ministerium quidem
sacerdotale Venerabilis retulit Servus Dei Iosephus Allamano, eum ipsum
adduxerunt ad serviendum Regno Dei operose vigilanter assidue. Anno MDCCCLI
natus die XXI mensis Ianuarii in oppido Castri Novi Hastensis, quod ad
archidioecesim Taurinensem pertinet, ordinationem sacerdotalem die XX mensis
Septembris suscepit anno MDCCCLXXIII. Tunc Ecclesiastico Consolatae Ephebeo
Taurinensi destinatus, qui iuniores presbyteros institueret, omni studio ad
ampliorem formationem eis suppeditandam necnon ad certam vereque apostolicam
sitim afferendarn intendit, sancto Iosepho Cafasso eis ad imitandum proposito,
cuius nepos is erat cuiusque etiam Canonizationis Causae suasor fuit. Cogitans
insimul de operariis in vinea Domini iam ante laborantibus, non modo hortando
monendo confirmando adiuvit eos, sed eorum etiam animis pietate reparandis
domum apud templum Sancti Ignatii ad Lanzum diligenter curavit. Cumque
animadvertisset sibi Communitate dioecesana opus esse amplius patente, quae in
mandato Domini «euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15) magis magisque maneret, idcirco, Archiepiscopo Taurinensi et
reliquis Pedemontanis Episcopis id probantibus, binas Consolatae
Congregationes, anno scilicet MCMI alteram Missionariorum et anno MCMX alteram
Missionariarum, eo consilio condidit, ut eos ad Gentes subinde mitteret adhuc
Evangelii ignaras. Consolatae Sanctuarium Taurinense, cui XLVI annos prius
praeerat, ampliatum deinceps a Servo Dei structurisque restauratum omnino novis
opportune in sedem Marialis cultus Christianaeque educationis conversum est.
Animo ad illius temporis necessitates intento, coeptis pastoralibus favit, quae
ad socialem Ecclesiae actionem adiuvandam et ad Catholica acta praelo edenda
necnon ad opificum consociationes excitandas usui essent; secum Christifideles
potissimum traxit, ut ad opus Redemptionis una cum Deipara Virgine Maria
prodessent. Nequaquam ambigens actionem pastoralem consentaneo vitae testimonio
efficacem fieri ac validam, statuit summam sibi sanctitatem quanticumque esse
assequendam. Spiritalis enim vitae, quam degit tradiditque, tamquam fundamenta
haec erant: perpetua exploratio voluntatis Dei uniusque gloriae eius, adhaesio
ad Ecclesiam, praesentis Dei cultus, amor verbi Dei necnon liturgiae, adoratio
Eucharistiae ac Marialis pietas, flagrans studium salutis animarum. Eiusmodi
Servus Dei, qui pro sancto habebatur, die XVI mensis Februarii mortuus est, anno
MCMXXVI. Fama sanctitatis perdurante, Archiepiscopus Taurinensis Processum
Ordinarium ingressus, qui annis MCMXLIV-MCMLI celebratus est, Canonizationis
Causae initium fecit. Iisque pertractatis ad felicemque exitum adductis
quaestionibus et recognitionibus, quibus canonicae cavent normae, anno
MCMLXXXIX coram Nobis die XIII mensis Maii proditum est Decretum, Christianas
confirmans virtutes heroum in modum a presbytero Iosepho Allamano theologales et
cardinales eisque adnexas excultas esse. Interea, cum Episcopus Ecclesiae
Nyeriensis de coniecta sanatione intra suae dioecesis fines divinitus patrata
intercedente Servo Dei, anno MCMLXXV causam cognoscendam curavisset, re peritis
ac theologis proposita faventeque item exprompta eorum sententia, hoc ipso anno
Nobis adstantibus Decretum «super miro» editum est die X mensis Iulii. Ipsi deinde statuimus ut hic Romae ritus
Beatificationis tribus post mensibus, seu die VII mensis Octobris,
celebraretur. Hodie igitur in Basilica Petriana hanc inter Sacra formulam
elocuti sumus: «Nos vota Fratrum Nostrorum Ioannis Saldarini, Archiepiscopi
Taurinensis, et Ignatii Cannavò, Archiepiscopi Messanensis-Liparensis-Sanctae
Luciae, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei
Iosephus Allamano et Hannibal Maria Di Francia Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi Allamano die decima
sexta Februarii et Hannibalis Mariae Di Francia die prima Iunii in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti». Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum,
quos modo publice declaravimus, eos venerati sumus magnaque Ipsi cum religione
primi invocavimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana