VENERABILI SERVO DEI HANNIBALI MARIAE DI
FRANCIA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Messis quidem multa, operarii autem pauci;
rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam» (Mt 9, 38).
Venerabilis Servus Dei Hannibal Maria Di Francia a iuventute intellexit haec
divini Redemptoris verba non simplicem esse adhortationem, sed expressum
praeceptum, urgens invitamentum, «remedium certum», ut ipse dicebat, ad donum
multarum sanctarumque vocationum obtinendum a Deo. Et quidem illius «Rogate»
studium, quod est Domini votum, charisma fuit et propositum cui totam suam
dedidit vitam atque, una cum puerorum educatione, proprietas fuit eius
Institutorum, in quinque Continentibus diffusorum. Is idcirco apostolus
perhibetur precationis pro vocationibus et orphanorum ac pauperum pater.
Venerabilis Servus Dei Messanae ortus est die V mensis Iulii anno MDCCCLI,
nobili genere. Quindecim vix annorum est patre orbatus. Haec acerba experientia
eius animum praeparavit ad peculiarem illam lenitudinem, qua est pueros,
praesertim orphanos et egenos, prosecutus. Festinato iuvenem se ostendit poetico
instructum ingenio. Sed olim improvisam et imperiosam animadvertit ad
sacerdotium vocationem, cui prompte et generose respondit.
Ecclesiasticis studiis perfectis, die XVI mensis Martii anno MDCCCLXXVIII est
sacerdos ordinatus. Dominus eius direxit gressus ad «Case Avignone», quae
dicebantur, pauperrimum urbis vicum. Ibi, non paucis superatis difficultatibus,
Deo inconcusse fisus, illum miseriae locum recreavit, ibique duo exstruxit
orphanotrophia: alterum pro puellis, quod est apertum die VIII mensis Septembris
anno MDCCCLXXXII alterum pro pueris, quod est apertum die IV mensis Novembris
insequentis anni. Initio anni MDCCCLXXXII eius Archiepiscopus, servus Dei
Iosephus Guarino, illum Canonicum nominavit Basilicae Cathedralis Messanensis
eodemque anno seminarii alumnos spiritaliter formandos ei concredidit.
Ut in Ecclesia consilia sua apostolica ad effectum adduceret, die XIX mensis
Martii anno MDCCCLXXXVII Congregationem Filiarum a Divino Zelo instituit et die
XVI mensis Maii anno MDCCCLXXXXVII Congregationem Rogationistarum a Corde Iesu.
Attamen, pro magna sua humilitate, numquam se institutorem putavit, sed
solummodo inceptorem, cum, eius sententia, verus conditor Iesus Eucharisticus
esset habendus, qui semper eius vitae et Operum fundamentum fuit. Maximo amore
sacerdotium dilexit ipseque primus nisus est bonus esse Evangelii operarius et
secundum cor Dei sacerdos. Ut cognitionem diffunderet Operis «Rogate», multa
est aggressus incepta, inter quae institutionem, anno MDCCCLXXXXVII «Sacrae
Societatis» pro episcopis, praelatis et sacerdotibus et, anno MCM «Piae
Unionis Rogationis Evangelicae a Corde Iesu» pro omnibus fidelibus.
Caritate est constanter impulsus immensa, vivissima fultus fide et iudiciis
motus prorsus supernaturalibus; in humilibus namque inque derelictis ipsum
videbat Dominum nostrum Iesum Christum. Spei ceterarumque sacerdotalium
virtutum vi est confirmatus, quas copiose fervida pietate alebat et filiali
cultu Virginis Mariae.
Calendis Iuniis anno MCMXXVII, sex et septuaginta annorum, pie in Domino
obdormivit. Populi concursus, qui eius exsequias est prosecutus, ultroneus fuit,
magnus, animos commovens. Ex eo die corpus eius quiescit in Templo Rogationis,
quod is voluit et aedificavit tamquam locum deprecationis pro vocationibus.
Durante post eius mortem sanctitatis fama, Archiepiscopus Messanensis Causae
canonizationis initium fecit. Praescriptis celebratis canonicis Processibus,
sunt iuxta normas inspectae virtutes. Dein, coram Nobis, die XXI mensis
Decembris anno MCMLXXXIX est Decretum vulgatum quo agnovimus Venerabilem Servum
Dei Hannibalem Mariam Di Francia gradu heroico virtutes exercuisse theologales,
cardinales et adnexas. Interim Processus Canonicus celebratus erat in dioecesi
Guaxupensi de coniecta sanatione in Brasiliana urbe Passos patrata et precibus
tributa Venerabilis Servi Dei. Post disceptationen Consilii Medicorum
Congregationis de Causis Sanctorum, exitu cum faventi est eodem a Theologis
necnon a Patribus Cardinalibus et Episcopis inquisita et die XII mensis
Septembris anno MCMXC coram Nobis Decretum editum est super miro.
Decrevimus dein ut beatifications ritus die VII mensis Octobris eodem anno
celebraretur.
Hodie igitur, in foro Basilicam Sancti Petri Vaticanam prospiciente, hanc
inter Sacra pronuntiavimus formulam: «Nos vota fratrum nostrorum Ioannis
Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, et Ignatii Cannavò, Archiepiscopi
Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Iosephus Allamano et Hannibal Maria Di Francia Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi
Allamano die decima sexta Februarii et Hannibalis Mariae Di Francia die prima
Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his statuimus Litteris rata
esse et firma nunc et in reliquum tempus volumus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris,
anno MCMXC, Pontificatus nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana