The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CARITAS CHRISTI

VENERABILI SERVAE DEI ELISABETH VENDRAMINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Caritas Christi urget nos» (2 Cor 5, 14). Hoc dictum paulinum fideliter per totam vitam et in sua navigate secuta est Venerabilis Serva Dei Elisabeth Vendramini, Sororum Tertiariarum Franciscanarum Elisabethinarum de Patavio Conditrix: quod dictum, plerumque verbis expressum «In Caritate Christi», sanctitatis fervorem adhuc et apostolicum ardorem inspirat Instituti ab ea conditi.

Bassani ea orta est, in dioecesi Vicentina, die 9 mensis Aprilis 1790 e Francisco Vendramini et Antonia Angela Duodo, quorum alter ad cives medii ordinis pertinebat, altera ad nobiles Venetos. Viginti septem annos nata, optimo iuveni Ferrariensi nuptura, improviso et tamen secure caelitus animadvertit debere se Domino totam et solum devovere et pauperem fieri cum pauperibus, ut horum animi et corporis morbos levaret.

Tribus actis annis meditationis et deprecationis Bassani, ubi nata erat, domum paternam reliquit die 7 mensis Augusti anno 1820 ut se curae traderet iuvenum destitutarum, in orphanotrophio eiusdem urbis. Anno 1828 Patavium migravit, in vicum ex pauperrimis civitatis. Ibi clarius se ostendit eius propositum Familiam religiosam instituendi, pauperum servitio deditam. Ei se iunxerunt primae discipulae, eius exemplo illectae et apostolatu. Vestem religiosam primae Sorores induerunt die 4 mensis Octobris anno 1830 quae ex Sancta Elisabetha Hungara, Tertii Ordinis Franciscani Patrona, nomen traxerunt Elisabethinas. Venerabilis Serva Dei eiusque sociae suam coluerunt consecrationem et pauperum servitium eandem ipsae paupertatem exercentes egregie et iucunde.

Mater Elisabeth filias et Sorores incitabat ad sanctitatem et caritatem verbis et scriptis, sapientia spiritali, quam ipsa cotidie hauriebat de vitae trinitariae Dei mysterio per precationis et contemplationis spiritum singularem. Eodem tempore omnes confirmabat exemplo plenae suae sedulitatis erga fratres. Quo exemplo inductae Sorores sua caritatis ministeria explicaverunt in valetudinariis, in gerontocomiis, in ludis parvorum puerorum, qui Patavii ipsis Serva Dei eiusque Instituto molientibus aperti sunt. Eorum servitium quadam signatum est nota heroum propria, sic ut in casibus nonnullarum pestilentiarum, quae in regione saevierunt, cum aliquot sorores cholera morbo mortuae sunt. Matris Elisabeth iter ad perfectionem cotidie in dolore corporis processit. Multis affecta morbis facta est, in mysterio Christi Corporis Mystici, veluti cor palpitans et columen spiritale recentis sui Instituti. In amore erga Christum cruci affixum, erga Eucharistiam et Mariam Virginem Perdolentem auxilium invenit et solacium, quibus suam Deo et animis oblationem perficeret.

Corpore consumpta, sed viva spiritu, pie in Domino sopita est Patavii die 2 mensis Aprilis anno 1860, a civitate desiderata et praesertim a pauperibus.

Quamvis fama sanctitatis in vita et post mortem fruita esset, eius Canonizationis Causa tardius inchoata est. Celebratis Processu Ordinario Informativo (annis 1937-1947) et Processu Additicio, annis 1963-1964, apud episcopalem curiam Patavinam, collecta et inspecta sunt argumenta de Venerabili Serva Dei. Rebus peractis exitu cum faventi quae normis praescribuntur, de virtutibus disceptatum est. Coram Nobis, die 18 mensis Februarii anno 1989, Decretum promulgatum est, quo agnovimus Matrem Elisabeth Vendramini heroum more exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas.

Interea apud eandem episcopalem curiam Patavinam actus erat Processus canonicus, anno 1956, de asserta mira sanatione, precibus Venerabilis Servae Dei tributa. Hac a Medicis et Theologis inquisita, coram Nobis editum est Decretum super miro die 10 mensis Iulii anno 1990.

Dein statuimus ut Beatificationis ritus die 4 mensis Novembris eodem anno celebraretur.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum sollemnia hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Antonii Mattiazzo, Episcopi Patavini; Andreae Quelen, Episcopi Molinensis; Angeli Rizzo, Episcopi Ragusiensis; Iacobi Fihey, Episcopi Constantiensis-Abrincensis; necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Elisabeth Vendramini, Ludovica Teresia de Montaignac de Chauvance, Maria Schinina et Martha Le Bouteiller Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Elisabeth Vendramini die secunda Aprilis, Ludovicae Teresiae de Montaignac de Chauvance die vicesima septima Iunii, Mariae Schinina die undecima Iunii et Marthae Le Bouteiller die decima octava Martii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras decrevimus rata esse et firma volumus et nunc et in posterum, rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MCMLXXXX, Pontificatus Nostri tertio decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top