VENERABILIS DEI SERVA MARTHA LE
BOUTEILLER
IN BEATORUM CATALOGO RECENSETUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Deus superbis resistit,
humilibus dat gratiam» (1 Pt 5, 5). Venerabilis Dei Serva Martha Le Bouteiller
cui saeculare nomem Amata Adelaidis, suae vocationi fidelis ac Dei
superiorumque pariter voluntati, laetanter et perseveranter humilitatis viam
percucurrit, quae quidem divinae gratiae respondens donis, in Domino imitando,
qui est mitis et humilis corde (cf. Mt 11, 29), constanter progressa est.
Cotidianis autem officiis plane praestitis et modicibus muneribus demandatis,
Evangelii oboedientiae clarum testimonium reddidit et ea religioso suo
Instituto perutilis evasit aeque ac Dei populo, cum omnibus vitae prorsus Dei
servitio dicatae praeberet exemplum et hominibus.
Tertio loco nata parentibus Andrea Le Bouteiller et Maria Francisca Morel,
Dei Serva Venerabilis in oppido nata est quod Percy vocant, Constantiensis
dioecesis, die II mensis Decembris anno MDCCCXVI quae eodem die per baptismi
sacramentum renata est. Die autem XIX mensis Martii anno MDCCCXLI loco qui est
St. Sauver-le-Vicomte Institutum ingressa est Sororum Scholarum Christianarum a
Misericordia, ab ipsa conditrice recepta, Sancta Maria Magdalena Postel,
eademque subsequenti anno religiosum vestimentum induit. A Beata Placida Viel,
novitiarum magistra alta, die VII mensis Septembris anno MDCCCXLIII religiosa
vota nuncupavit. XL annos in principi Instituti domo primum coqui sustinuit
munus, tum agricolae, tum denique cellarii. Domesticos dein et opifices
curavit, qui opus facturi Institutum petebant et ipsa adventiciis hospitibus
prospiciebat. Silens nimirum et se abdens cuncta officiose, simpliciter et
hilariter egit ministeria, quae gaudebat suae communitati inserviens, apud quam
viva quidem sanctitatis famam consecuta est. Eminuit enim abnegationis spiritu,
humilitate, regulae votorumque obtemperatione, prudentia. Fide autem perducta,
spe et caritate, omni sua vita gloriam tribuit Deo, atque minime suis viribus
fidens, ope precationis, meditations, Eucharistiae necnon Domini passionis,
Virginis Mariae cultus, auxilium gratiae flagitabat. Cor Deo cum dicavisset,
eiusdem sub lumen usque inambulavit ipsiusque perfusa amore, quae nihil aliud
exoptabat nisi ut eius pro regno operaretur. De hominum bono sollicita, quoad
potuit misericordiae opera fecit, tum spiritalia, tum corporalia; et
complures eius animi benignitatem experti sunt. Rebus vero mundanis amotis,
magni bona aeterna existimabat, valde providentia fidens.
Meritis onusta, die XVIII mensis Martii anno MDCCCLXXXIII vita concessit.
Eiusdem sanctitatis fama manente, Canonizationis causa incohata est, processu
ordinario informativo celebrato Constantiae et Abrinci (annis
MCMXXXIII-MCMXXXIV), quem, Causa introducta (anno MCMXLVIII), processus
apostolicus (annis MCMXLVIII-MCMXLIX) consecutus est. Suetis dein
inquisitionibus perfectis, nobis coram, die XXIV mensis Septembris anno
MCMLXXIII, decretum prodiit, quo Sororem Martham Le Bouteiller heroum in modum
virtutes theologales, cardinales iisdemque coniunctas exercuisse agnovimus.
Interea in processu ordinario Constantiae et Abrinci (anno MCMXXXIII) habito
et in processu apostolico apud Curiam (annis MCMXLVIII-MCMXLIX) de mira quadam
sanatione argumenta collecta erant, quae ipsa deprecante Venerabili Dei Serva
evenisse anno MCMXXIX ferebatur, quaeque eiusdem Instituti respiciebat sororem.
Re hac apud Congregationem de Causis Sanctorum excussa eademque comprobata,
Nobis coram decretum super miro evulgatum est die XXI mensis Decembris anno
MCMLXXXIX. Statuimus idcirco beatificationis ritum subsequenti anno, die
scilicet IV mensis Novembris celebratum iri. Hodie igitur hanc inter sacra
ediximus formulam:
«Nos, vota fratrum nostrorum Antonii Mattiazzo, Episcopi Patavini; Andreae
Quélen, Episcopi Molinensis; Angeli Rizzo, Episcopi Ragusiensis; Iacobi Fihey,
Episcopi Constantiensis-Abrincensis; necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque chistifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servae Dei Elisabeth Vendramini, Ludovica Teresia de Montaignac de
Chauvance, Maria Schinina et Martha Le Bouteiller Beatorum nomine in posterum
appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Elisabeth Vendramini die
secunda Aprilis, Ludovicae Teresiae de Montaignac de Chauvance die vicesima
septima Iunii, Mariae Schinina die undecima Iunii et Marthae Le Bouteiller die
decima octava Martii in locis et modis iure statis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die IV mensis Novembris, anno MCMXC,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana