The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ESTOTE MISERICORDES

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A SACRO CORDE IESU (MARIAE SCHININÀ)
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est» (Lc 6, 36).

Exemplum sequendo et doctrinam Domini Iesu, Venerabilis Serva Dei Maria a Sacro Corde Iesu, in saeculo Maria Schininà, caritate impulsa, pauperum miseruit et dolentium seseque eorum tradidit curae per assiduum et alacre operum misericordiae exercitium.

Ragusae ea orta est, quae tunc in archidioecesi erat Syracusana, die X mensis Aprilis anno MDCCCXXXXIV eodemque die est in gratiam renata baptismi sacramento accepto. A nobilibus et divitibus parentibus bona est christiana educatione imbuta. Anno MDCCCL sacramentum excepit Confirmationis et insequenti anno primum se eucharistico Pane refecit. Cum animadverteret se ad maiorem trahi christianam perfectionem, ad vicesimum quintum aetatis annum consilium in animo volvere coepit a quolibet vanitatis genere se abstrahendi Deoque se consecrandi. Supremam idcirco et irrevocabilem fecit electionem: elegantes deposuit vestes ut populares indueret, serviendo se dedidit pauperibus et aegrotis, in paroecia catechesim tradebat, pietatem erga Sacrum Cor Iesu propagabat. Novum hoc vitae genus urbem affecit Ragusam admiratione et in eam aliquam elicuit reprehensionem et falsam interpretationem, sed ea omnia cum fortitudine tulit atque patientia et constanter perseveravit in via quam erat aggressa. Die IX mensis Maii anno MDCCCLXXXIX Institutum a Sacro Corde Iesu condidit et una cum quinque sodalibus vestem religiosam induit et vota religiosa nuncupavit; ei munus concreditum est Antistitae, quo est ad mortem usque egregie functa. Nova Communitas populi necessitatibus corporeis et spiritalibus mota, puellis assidebat derelictis et pauperibus, senibus invalidis, aegris in valetudinarii et in catechismi institutionem incumbebat. Venerabilis Serva Dei, in sua vocatione manens et officio, cuiuslibet industriae fautrix fuit et verum vitae spiritalis ac apostolicae exemplar. Singulari cum humilitate etiam ad proiecta servitia descendebat et, cum necessarium fuit, non dubitavit ostiatim mendicare stipem. Caritate sua est prosecuta in carceribus inclusos, operarios, Consociationem Dominarum Caritatis, Moniales Carmelitides cum suum monasterium Ragusiense aedificare incipiebant, profugos a terraemotu Messanensi et Regino. Non solum res suas distribuit ut maerentes consolaretur, sed se ipsam totam dedit, ut inde proximus egenus divinam esperiretur paternitatem. Meritis abundans pie Ragusae obiit die XI mensis Iunii anno MCMX, suis Sororibus suaeque civitati testimonium relinquens magnae fidei, serenae spei, industriae caritatis et devovendi se studii Christo, Ecclesiae, animis. Durante fama sanctitatis celebrati sunt Processus Ordinarius Syracusanus annis MCMXXXVII­MCMXXXXV, et Processus Additicius Ragusiensis, annis MCMLVI-MCMLVII. Post Causae introductionem, instructus est Processus Apostolicus Ragusiensis annis, MCMLXXVII-MCMLXXVIII. Rebus actis Iure praescriptis, coram Nobis promulgatum est, die XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX, Decretum super virtutibus. Interim apud Curiam Cosentinam, annis MCMLXXXI-MCMLXXXII, celebratus erat Processus Canonicus de asserta mira sanatione precibus tributa Venerabilis Servae Dei, patrata anno MCMLXXVII. Inspecto casu exitu cum prospero, coram Nobis editum est Decretum super miro anno MCMXC die IX mensis Aprilis. Statuimus porro ut beatifications ritus ageretur die IV mensis Novembris insequentis.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Apostolo Petro dicata, inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: Nos, vota fratrum nostrorum Antonii Mattiazzo, Episcopi Patavini; Andreae Quelen, Episcopi Molinensis; Angeli Rizzo, Episcopi Ragusiensis; Iacobi Fihey, Episcopi Constantiensis-Abrincensis; necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Elisabeth Vendramini, Ludovica Teresia de Montaignac de Chauvance, Maria Schininà et Martha Le Bouteiller Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Elisabeth Vendramini die secunda mensis Aprilis, Ludovicae Teresiae de Montaignac de Chauvance die vicesima septima mensis Iunii, Mariae Schininà die undecima mensis Iunii et Marthae Le Bouteiller die decima octava mensis Martii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero his decrevimus Litteris, et nunc firma rataque esse volumus et in futurum, rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top