VENERABILI SERVAE DEI LUDOVICAE TERESIAE
DE MONTAIGNAC
DE CHAUVANCE BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Et nos, qui credidimus, cognovimus caritatem,
quam habet Deus in nobis» (1 Io 4, 16).
Assidua et ferventi Sacri Cordis Iesu contemplatione, ardentis caritatis
fornacis, Venerabilis Serva Dei Ludovica Teresia de Montaignac de Chauvance
divinum cognovit amorem et impulsa est ad Deum redamandum omnibus viribus atque
ad operam navandam, per deprecationem et sacrificium atque apostolatum, regni
Christi aedificationi.
Antiquo et nobili genere nata est in urbe sermone patrio appellata
Le-Havre-de-Grace, in dioecesi Rothomagensi, die XIV mensis Maii anno MDCCCXX
eodemque die baptismatis accepit sacramentum. Ad eius formationem contulerunt
parentes, boni sacerdotes et praesertim amita, quae eam multos annos secum
habuit, tamquam veram filiam eam amans et sapienter ac naviter ducens ad
optimos exitus in via perfectionis christianae et apostolatus, explicati in
lumine pietatis erga Sacrum Iesu Cor. Tredecim annorum primum eucharistico Pane
se refecit, a quo vim haurire didicit ut in coniunctione cresceret cum Deo usque
eius voluntatem accurate et fideliter faceret. Duodeviginti annos nata
virginitatis votum nuncupavit et die VIII mensis Septembris anno MDCCCXXXXIII
Sacris Cordibus Iesu et Mariae se consecravit, eorum cultum diffundendum
suscipiens. In oppido vulgo appellato Montluçon in dioecesi Molinensi, ubi cum
familia domicilium collocaverat, cum loci sacerdotibus et Episcopo approbante
impensae se dedidit industriae apostolicae et beneficae, ecclesias pauperes
adiuvando, orphanotrophium instituendo et puellas christianam doctrinam docendo.
Eodem tempore provexit Adorationem Emendatricem et, volens saluti animarum per
totam seipsam interesse, precationem auxit ut magnae populi religiosae
neglegentiae occurreret. Propositum amitae, iam mortuae, persequens, condidit
consociationern cultricum Sacri Cordis Iesu, quae per plures pervasit Galliae
dioeceses. Cum inutiles vasissent non pauci conatus, quibus Venerabilis Serva
Dei quaerebat Opus suum aggregare ad Instituta quae iam exsistebant, Piam
Unionem Oblatarum a Sacro Corde Iesu constituit, cuius regulae approbatae sunt
ab Episcopo Molinensi anno MDCCCLXXIV. Ad mortem usque Instituto praefuit suo,
quod cum intellegentia, prudentia et sapientia superna gubernavit. Fide fulta
inconcussa, magna Providentiae fiducia, nava caritate et mira fortitudine
multas aequo animo obiit difficultates et admirabili cum patientia aegritudines
tulit et dolores, e gravibus etiam ortos morbis, quibus multis annis est
affecta. Eius vita continua fuit et prompta oboedientia voluntati Dei et plena
oblatio Christo et Ecclesiae, laborious et sacrificiis non omissis. Meritis
abundans et sancta existimata est vita defuncta in domo principe in oppido
Montluçon die XXVII mensis Iunii anno MDCCCLXXXV.
Sanctitatis fama perdurante Episcopus Molinensis Causae canonizationis
initium fecit. Celebratis Processu Ordinario (annis MCMV-MCMIX) et Processu
Apostolico (annis MCMXVII-MCMXXI) sunt diligenter inspecta instrumenta ad
Venerabilem Servam Dei pertinentia. Peractis dein, prospero cum exitu, suetis
recognitionibus, promulgatum est coram Nobis die XXVIII mensis Martii anno
MCMLXXXVIII, Decretum per quod agnoscebamus Ludovicam Teresiam de Montaignac de
Chauvance gradu heroico exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas.
Interea anno MCMXXII apud Curiam Tolosanam instructus erat Processus
canonicus super asserta mira sanatione, ante duos annos patrata et tributa
precibus eiusdem Venerabilis Servae Dei. Inspecto casu apud Congregationem de
Causis Sanctorum, die III mensis Martii anno MCMXC proditum est Decretum super
miro.
Statuimus porro ut beatificationis ritus ageretur die IV mensis Novembris
eodem anno.
Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum
sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota fratrum nostrorum Antonii
Mattiazzo, Episcopi Patavini; Andreae Quélen, Episcopi Molinensis; Angeli Rizzo,
Episcopi Ragusiensis; Iacobi Fihey, Episcopi Constantiensis-Abrincesis: necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Elisabeth Vendramini, Ludovica
Teresia de Montaignac de Chauvance, Maria Schininà et Martha Le Bouteiller
Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali:
Elisabeth Vendramini die secunda Aprilis, Ludovicae Teresiae de Montaignac de
Chauvance die vicesima septima Iunii, Mariae Schininà die undecima Iunii et
Marthae Le Bouteiller die decima octava Martii in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae
vero his Litteris statuimus, ea firma esse nunc et in posterum volumus,
contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris,
anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana