CAPITULARIS ECCLESIA SANCTI SEBASTIANI
MARTYRIS,
IN EPISCOPALI IACA REGALI EXTANS URBE,
AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In Siciliae vetustissima, pulchra et clara Iaca
Regali urbe insignis quidem exstat capitularis ecclesia Sancti Sebastiani
martyris, caelitis Patroni eiusdem civitatis, quae structurae genere «Baroco
Siculo» annis MDCXCIII-MDCXCIX post gravem terrae motum iterum aedificata
atque artis operibus ornata miris – picturis praesertim ac statuis –, nunc
notum est centrum spiritualis vitae operumque pastoralium, sacrae liturgiae et
caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Malandrino, Episcopus
Iaciensis, litteris die XVIII mensis Septembris hoc anno datis, etiam
Decani-Rectoris ecclesiae clerique populique sui nomine petiverit ut templum
idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, paternae benevolentiae
Nostrum tum illi sollerti Praesuli tum dilectissimis filiis eius concreditis
curae cupientes praebere, admotis precibus censemus libentes obsecundare. De
sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Nobis proposita, quam ratam habemus, Apostolica summa usi potentate, harum
Litterarum virtute, perpetuumque in modum capitularem ecclesiam, de qua
mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus
iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis
rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has
denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas ease volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Decembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana