The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

VENITE BENEDICTI

BEATAE MARIAE MARGARITAE DUFROST DE LAJEMMERAIS
VIDUAE D'TOUVILLE SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Venite, benedicti Patris mei . . . esurivi enim et dedistis mihi manducare . . . infirmus eram et visitastis me» (Mt 25, 34 ss).

Beata Maria Margarita Dufrost de Lajemmerais, vidua d'Youville, magna erga pauperes et aegrotos caritate impulsa, haec Domini Iesu est verba secuta XVIII saeculo, cum administratio civilis, pauper et parum ordinata urbis Canadensis Montis Regalis, multos cives vivere et mori in miseria sinebat.

Orta est ea in oppido Varennes, intra fines provinciae Quebecensis, die XV mensis Octobris anno MDCCI. Pater eius homo nobilis erat Aremoricus, coloniae copiarum dux, qui mortuus est cum Margarita septem erat annorum. Puellula ab Ursulinis Quebecensibus excepta est, inter quas duos mansit annos. Domum reversa cum matre laboravit, Maria Renata Gaulthier, umbratilem agens vitam. Procedentibus annis, fulgere cupiebat et iucundas amabat congressiones, cum pulchra esset. Unius et viginti annorum Francisco d'Youville nupsit, loci illius iuveni diviti, ex quo sex generavit filios. Montem Regalem se contulerunt, sed vita coniugalis Beatae eas non praebuit iucunditates, quas ipsa exspectabat. Anno MDCCXXX, etiam tum iuveni mortuo marito, inops, quoniam vir eius patrimonium dilapidaverat, duriter laboravit ut familiam sustentaret et eodem tempore impensae vitae pietatis dedidit se atque caritatis operum exercitio. Peculiari modo in valetudinario generali Montis Regalis assidua erat.

Anno MDCCXXXVII, duo eius filii, qui superfuerant, cum essent seminarium ingressi (postea sacerdotes fuerunt), tribus cum sociis Beata vitam religiosam iniit, fundamentis factis Instituti Sororum a Caritate, propter vestis colorem vocatarum «Sœurs grises». Anno MDCCXXXXVII cunctam valetudinarii Montis Regalis moderationem suscepit, quam anno MDCCLIII Galliae Rex litteris patentibus ei confirmabat eiusque religiosis. Eodem anno Institutum quod condiderat ab Episcopo Quebecensi est approbatum. Beata Maria Margarita regente eiusque Sororibus valetudinarium auctum est, etsi bellum saeviebat, per quod Canada est Britanniae concessa (anno MDCCLXIII) et incendium omnia destruxerat anno MDCCLXV. Beata, nec animi demissioni cedens nec labori, divinae Providentiae confisa, valuit ad valetudinarium reficiendum maius, quod exciperet CC aegrotos, senes et pauperes. Est vita defuncta die XXIII mensis Decembris anno MDCCLXXI.

Eius nota fuit immensa Providentiae fiducia, rarae industriae coniuncta qua opes et auxilia reperiebat pro suis pauperibus, etiam in casibus perditis. Ecclesiae amor et servitium una normarum fuit vitae eius. Amor hic apparuit imprimis in sedulitate qua actionem Ecclesiae localis participavit et incepta pro egenis, prudenter et fortiter, contendendo cum Auctoritatibus, cum opera pauperibus faventia periclitabantur. Provexit in populo illa pietatis genera, quae possent recentis Gallicae coloniae in Canada sanctam religionem recreare.

Perdurante eius sanctitatis fama, anno MDCCCLXXXIV initium factum est canonizationis Causae. Praescriptis Processibus canonicis celebratis perfectisque felici cum exitu variis inquisitionibus theologalibus de virtutibus et postea de duabus miris sanationibus, eius precibus tributis, Summus Pontifex Ioannes XXIII, die III mensis Maii anno MCMLIX, sollemnis Beatificationis ritum celebravit.

Ad canonizationem obtinendam, annis MCMLXXXVII-MCMLXXXVIII apud Curiam Ottaviensem actus est Processus cognitionalis et Processus Additicius super asserta mira sanatione, Beatae deprecationi ascripta, anno MCMLXXVIII patrata. Processuum instrumenta primum consultata sunt a Consilio Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum et deinde a Consultoribus Theologis et demum a Patribus Cardinalibus et Episcopis. Faventi habita sententia, die IX mensis Aprilis anno MCMXC editum est super miro decretum.

Fratribus Cardinalibus et Praesulibus, in Consistorio congregatis die XXVI mensis Novembris anno MCMXC, suffragantibus, statuimus ut canonizationis ritus ageretur die IX mensis Decembris eiusdem anni.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter sacra, hanc diximus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Mariam Margaritam d'Youville Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes earn in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere». Quibus exceptis summa cum gratulatione ab omnibus vocibus Nosmet ipsi oratione studiosa quidem suscepimus novensilem hanc Sanctam convenienter primum celebrandam eiusque dein exemplum in huius praesertim aetatis nostrae consuetudinem imitationemque proponendum curavimus ut, quem virtutum thesaurum et bonorum operum numerum eandem per egregiam mulierem universae Ecclesiae praefulgere voluisset Deus, adiuvante in terris ecclesiali communitate fructus salutares plurimos parere sineret.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top