B. M. V. IMAGO QUAM INCOLAE «OUR LADY OF
THE ABANDONED»
QUAMQUE IN ECCLESIA MANILENSI SANCTAE ANNAE VENERANTUR
SUMMI PONTIFICIS NOMINE CORONATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Abhinc complures annos catholica fides in
Philippinas insulas feliciter est invecta, quae tempore progrediente succrevit
et ubere effloruit. Laetanter quoque conspicimus erga caelestem Matrem ibidem
invaluisse pietatem; quod quidem religioni ipsi magnum affert emolumentum et
fidelibus salutares effectus. Idcirco maximo cum gaudio obsequendum esse
existimavimus Venerabili Fratri Nostro Iacobo S. R. E. Cardinali Sin,
Archiepiscopo Manilensi, qui, idem quoque rogantibus tum clero tum carissimis
fidelibus, a Nobis plurima prece efflagitavit ut Beatae Mariae Virginis imago,
quam ibidem incolae «Our Lady of the abandoned» appellant, quamque in Sanctae
Annae templo Manilae colunt, pretioso diademate auctoritate Nostra coronaretur.
Itaque potestate Nostra Apostolica, iis comprobatis quae hac de re statuit
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Venerabili Fratri
Nostro quem supra diximus, vel ei quem ipse delegaverit, facultatem facimus
imaginis coronandae Virginis Mariae, de qua mentio est facta antea,
comprobatas secundum liturgicas normas. Quanta sit pietas Philippinae gentis
Nos experti sumus Ipsi, qui demum pro certissimo habemus fore ut omnes
singulosque Deipara tueatur respiciatque istic fidelem populum suis maternis
oculis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Decembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana