VIETNAMENSES MARTYRES ILLIUS NATIONIS
ECCLESIARUM RENUNTIANTUR PATRONI
Ad perpetuam rei memoriam. – Si quidem cunctis aetatibus Mater Ecclesia
pulchritudinem demonstravit varietatemque ubique gentium Sanctorum, tum
potissimum hoc factum est inter Vietnamenses gentes. Inibi enim decursu temporis
complures exstiterunt viri mulieresque, episcopi scilicet, presbyteri, religiosi
religiosaeque, laici, qui clarum dederunt pietatis et invictae fidei
testimonium. Nihil mirum igitur Venerabilem Fratrem Paulum Mariam Nguyen Minh
Nhat, Episcopum Xuanlocensem eundemque Episcoporum Vietnamensium coetus
Praesidem, ceteris consentientibus Praesulibus, expostulasse ut nos martyres
hos illius nationis apud Deum confirmaremus Patronos ad normam «Instructionis
de Calendariis particularibus et Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis»
n. 30. Itaque his probatis, quae quondam Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum de re statuit, factis olim a Nobis potestatibus,
placet omnino martyres, quos supra memoravimus, Vietnamensium Ecclesiarum esse
et haberi caelestes Patronos, iuribus additis insuper et privilegiis quae
secundum rubricas hunc honorem consequi solent, contrariis rebus minime
obsistentibus quibuslibet.
Minime denique ignoramus quibus difficultatibus populus hic prematur
quibusque angustiis. Hi vero martyres et superna adiumenta praebere valent et
eximia exempla fortitudinis omnibus exhibere, unde nomen ibi catholicum
spiritalem progressum quam faustissimum in posterum tempus experiatur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Decembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana