SANCTI XAVERII TEMPLUM IN URBE QUAM
GRODNO VOCANT
SITUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclarissimos Franciscus Xaverius
habetur missionarios, qui tot regiones in orientem versas lustravit largiterque
quondam Evangelii semen iecit, unde floridae exstiterunt ecclesiales
communitates. Sapienti igitur consilio in urbe Grodno XVII saeculo aedes sacra
condita est illique Dei verbi insigni praeconi dicata. Venerabilis idcirco
Fratris Thaddaei Kondrusiewicz, Administratoris Apostolici Minscensis Latinorum
eiusdemque Episcopi titulo Hipponensis precibus admotis concedendum esse
existimavimus, qui fidenter expostulaverat ut templum Sancti Xaverii in urbe
situm quam memoravimus in numero recenseretur Basilicarum Minorum, id quoque
clero populoque fideli exposcentibus. Itaque ea comprobantes quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quondam a Nobis factis facultatibus,
hac de re decrevit, Apostolica Nostra usi auctoritate, aedem sacram de qua supra
mentio est facta ad dignitatem evehimus et gradum Basilicae Minoris, cunctis
pariter concessis iuribus ac privilegiis quae ad id genus spectant aedificia.
Mandamus deinceps ut Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis
Novembris anno MCMLXXXIX foras datum diligenter servetur. Contrariis quibusvis
rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Decembris, anno MCMXC,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana