CATHEDRALE TEMPLUM QUINQUE ECCLESIAENSE
INTER BASILICAS MINORES
ANNUMERATUR, QUOD EST SS. APOSTOLIS PETRO ET
PAULO DICATUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Per terrarum orbem complures inveniuntur aedes
sacrae, quae Apostolorum Petri et Pauli sibi vindicant nomen. Quod mentem
consiliumque sapiens significat maiorum nostrorum, qui arte coniungi cum
principi Ecclesia se iure meritoque sentiebant. Laetanter igitur comperimus SS.
Apostolis Petro et Paulo Quinque Ecclesiensem communitatem dicasse cathedrale
templum ipsumque venustis monumentis ornavisse. Libentes igitur volentesque
concedendum esse censuimus precibus Venerabilis Fratris Michaelis Mayer Episcopi
Quinque Ecclesiensis, qui optata etiam fidelium ostendens, expostulavit ut
aedes sacra, de qua supra est facta mentio, in catalogum referretur Basilicarum
Minorum. Itaque rata omnino habentes quae hac de re Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum decrevit, Nostra Apostolica sustentati potestate,
cathedrale templum quod supra memoravimus in numero Basilicarum Minorum
recensemus, concessis pariter iuribus et privilegiis quae ad hanc dignitatem
gradumve spectant. Serventur praeterea quae Decretum «de titulo Basilicae
Minoris» praecipit, die IX mensis Novembris editum anno MCMLXXXIX. Contrariis
quibusvis minime obsistentibus rebus.
Placet demum istorum fidelium animum confirmare, qui renovato impetu,
felicioribus quoque condicionibus instauratis, catholicam actionem suscipiant,
unde uberes fructus ecclesiali coetui eveniant et fidei prosperitas usque
contingat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Ianuarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana