PAROECIALIS AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI
DICATA QUAEQUE
IN URBE ITATIBA EXSTAT IN BASILICARUM MINORUM NUMERO
RECENSETUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Iter apostolicum inter Brasilienses gentes
facientes, ferventes repperimus fideles et in pietatem omnino proclives. Quae
pietas manifeste erga Virginem Mariam explicator, unde ab Ipsa superna
adiumenta obtineantur. Consuetudinem autem hanc Nos prorsus comprobamus, optime
scientes fidelium communitatibus magnum progressum evenire. Laetanter igitur
precibus Venerabilis Fratris Antonii Petri Misiara, Episcopi Brigantiensis in
Brasilia concedendum existimavimus, qui suo nomine suique pariter cleri
populique fidelis enixe poposcerat ut paroeciale templum Beatae Mariae Virgini
quam inibi incolae «Nossa Senhora do Belém» vocant dicatum, quodque in ipsius
dioecesis finibus invenitur, nominatim in urbe Itatiba, in Basilicarum Minorum
catalogum referretur. Itaque Apostolica Nostra usi auctoritate, ea rata habentes
quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum hac de re statuit,
paroecialem aedem, quam supra memoravimus, inter Basilicas Minores referimus,
iuribus similiter additis et privilegiis quae ad huius generis spectant templa.
Serventur deinceps ea quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX latum praecipit. Contrariis quibuslibet rebus
minime officientibus.
Singulari hoc concesso privilegio, magna Nos tenet spec christianos homines
quam plurimos ad caelestem Matrem decursuros, Quae omnes audit, omnes solatur,
omnes sustentat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Ianuarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana