CATHEDRALI TEMPLO MERITENSI IN VENETIOLA
BASILICAE MINORIS HONORES TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiqua nobilisque Sedis Emeritensis omnino
praestare pro comperto habemus inter Venetiolae Ecclesias ipsiusque pariter
templum quamvis recens artificio quodam et venustate eminere. Nec de memoria
animove Nostro quondam ibidem visitatio excidit; quin immo fideles congregati
frequentes et ipsius templi species ante oculos identidem obversantur, veluti
pietatis religionisque fervoris signum manifestum. Idcirco plane libentes preces
excipiendas esse duximus Venerabilis Fratris Michaėlis Antonii Salas Salas,
Archiepiscopi Emeritensis, qui fidenter postulaverat ut sacra aedes quam supra
diximus inter Basilicas Minores referretur, id quoque tum clero tum Dei plebe
poscentibus. Itaque ea comprobantes quae decrevit Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra usi potentate, cathedralem aedem
de qua supra est facta mentio in numero recensemus Basilicarum Minorum, omnibus
simul concessis iuribus et privilegiis quae ad huius generis aedificia
pertinent. Iubemus deinceps ut Decretum servetur «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum, contrariis rebus
quibuslibet minime obsistentibus. Prorsus placet animi Nostri affectionem nunc
renovare, quam palam olim significavimus ibidemque ostendimus, et cohortari
item fideles istos ad ardentius studium in evangelica praecepta inque
christianam actionem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Februarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana