CATHEDRALIS ECCLESIA CAMPIVALLENSIS
SANCTAE CAECILIAE VIRGINI
ET MARTYRI DICATA TITULO ET DIGNITATE BASILICAE
MINORIS INSIGNITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad utilitatem sane Christifidelium multum
Sanctorum confert cultus, tum quia hi exemplo sunt in virtutum exercitio, tum
quia apud Deum praestantissimi precatores. Eiusmodi igitur cultus, cum iuxta
Ecclesiae normal explicator, omnimodis est fovendus, praesertim per honorem
eorum templis tributum. Quoniam igitur Venerabilis Frater Robertus Lebel,
Episcopus Campivallensis, votis denuntiatis cleri et populi catholici, ab hac
Apostolica Sede petivit ut cathedralis Ecclesia Sanctae Caeciliae Virgini et
Martyri dicata titulo ac dignitate Basilicae Minoris ornaretur, Nos eiusdem
Ecclesiae considerato momento, ob magnam fidelium frequentiam variaque
pastoralia incepta, in universa dioecesi, Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum consulta probantes, postulationem libenti animo
admisimus. Qua re cathedralem Ecclesiam Campivallensem, Sanctae Caeciliae
Virgini et Martyri dicatam, titulo et dignitate Basilicae Minoris decoramus,
omnibus cum iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus iis
servatis quae, iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis
Novembris anno MCMLXXXIX vulgatum, servanda sunt. Contrariis rebus quibuslibet
minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Februarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana