The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NON DESUNT

ECCLESIA PAROECIALIS LOCI VULGO DICTI BARCELLONA,
SANCTO SEBASTIANO MARTYRI DICATA, IN ARCHIDIOECESI MESSANENSI,
 TITULO ET DIGNITATE BASILICAE MINORIS INSIGNITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Non desunt animarum Pastores qui, cum aliqua templa in dioecesibus quas regunt cetera praecellunt, hac utantur opportunitate, ut ab hac Apostolica Sede postulent illa peculiari honore decorent, siquidem non parum hoc prodest populi frequentiae et utilitati fovendae. Unum ex eiusmodi templis est paroecialis ecclesia Sancto Sebastiano Martyri dicata in oppido vulgo Barcellona appellato, intra fines sito archidioecesis Messanensis. Eam ob causam Venerabilis Frater Ignatius Cannav˛, Archiepiscopus Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae, cleri et populi vota expromens instanter rogavit ut ea titulo et dignitate Basilicae Minoris decoraretur. Nos autem, volentes sanctorum cultum propagari, quippe cum varias ob rationes perutilis sit non solum ad pietatem confirmandam, verum etiam ad rectos mores inculcandos, eius ecclesiae considerato momento, adhibitas preces censuimus esse exaudiendas. Qua re, Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultis probatis, libenti animo templum, quod supra commemoravimus, titulo et dignitate Basilicae Minoris exornamus, omnibus cum iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum źde titulo Basilicae Minoris╗, die 9 mensis Novembris, anno 1989, editum, servanda sunt. Contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Februarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

ę Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top