NATIONALE SANCTUARIUM S. ELISABETH ANNAE
SETON,
QUOD IN LOCO INVENITUR QUI VOCATUR EMMITSBURG,
BALTIMORENSIS
ECCLESIAE, INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclarissimas mulieres quae in America
exstiterunt, procul dubio annumeratur Elisabeth Anna Seton, quae non modo
virtutibus insignibusque operibus eminuit, sed quaedam induxit institute et
consuetudines, quae magnum emolumentum catholico nomini attulerunt. Merito
igitur ipsa ubique celebrator, at praesertim in urbe quam ibidem accolae
Emmitsburg vocitant, in qua eidem templum venustum dicatur. Audiendae igitur
existimavimus preces, quas fidenter admoverat Venerabilis Frater Gulielmus
Henricus Keeler, Archiepiscopus Baltimorensis, qui cum suam tum suorum fidelium
significans mentem poposcerat ut sanctuarium nationale Sanctae Elisabeth Annae
Seton dicatum, quod antea memoravimus, titulo Basilicae Minoris honestaretur.
Idcirco prorsus ea comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum decrevit, Nostra Nos innitentes Apostolica potentate, istud ipsum
sanctuarium quod supra diximus in numero catalogove inscribimus Basilicarum
Minorum, universis item iuribus concessis privilegiisque additis, quae ad id
genus pertinent aedificia. Mandamus dein ut Decretum «de titulo Basilicae
Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum diligenter
servetur, contrariis rebus quibusvis minime obsistentibus.
His denique concessis favoribus aedes ista sacra novum splendorem posthac
consequetur, unde eventurum arbitramur studiosum fervorem cunctis fidelibus,
qui huius celebratae mulieris exemplis concitati eiusdem vestigia sectari
contendant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Februarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana