The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HAEC MULIER

VENERABILIS DEI SERVA CLARA BOSATTA
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Haec mulier perfecta, Dei fortitudine accincta, cuius lucerna in nocte non exstinguitur. Deus luce vultus sui sustentat eam: non vacillabit (cf. Prov. 31, 17-18; Ps. 45, 6).

Venerabilis Dei Serva Clara Bosatta, sanctitatis primus flos exstitit religiosae familiae, quam Beatus Aloisius Guanella condidit et ea una ex lampadibus habetur quae lucem Dei in populum christianum effundunt. Cum sint haec in Ecclesia, illud confirmatur, Deum minime relinquere sibi hominum genus, quod contra Ipse colit et manifeste adiuvat per sanctos continenter exsurgentes.

Soror Clara, saeculari nomine Dina, Filiarum S. Mariae Providentiae, in oppidulo Pianello Lario nata est, intra Comensis dioecesis fines, die XXVII mensis Maii, anno MDCCCLVIII. Tres annos nata, patre orbata, matre amanter curante et praesertim sorore maiore natu Marcellina, adolevit, quae exinde una cum Aloisio Guanella Filiarum S. Mariae Providentiae Institutum condidit. XIV agens annum recepta est Collegio Sororum Canossianarum Gravedonae, ubi sex annos mansit velut alumna aeque ac ministra, cum pactum pro habitatione et mensa pretium solvere non posset, ipsaque honorem et dilectionem propter suas virtutes et ad opus promptitudinem sibi conciliavit.

Avebat ipsa religiosa inter Canossianas annumerari, at variis de causis recepta non est earum Instituto. Ei idcirco pagus originis repetendus fuit, ubi patri confessario obtemperans sororique Marcellinae S. Cordis ad Hospitium est admissa, ut senibus adesset et puellis parentibus orbatis. Hic die XXVII mensis Iunii anno MDCCCLXXVII una cum Marcellina sorore duabusque aliis iuvenibus, Deo se dicavit vota nuncupans religiosa.

In S. Cordis Hospitio, Venerabilis Dei Serva mirabili quodam cum fervore sibi demandata officia praestitit veluti administra, infirmaria, magistra, educatrix, altera a moderatrice. Omnibus erat ipsa exemplo mirabili operositatis, deditionis, praeceptorum observantiae atque assiduae fervidaeque precationis. Eadem opera ministerium suum proferebat apostolicum in paroecia ad Immaculatae Filias formandas studium conferens, catechesim curans, pueros Oratorii atque aegrotos invisens. Omnia videlicet haec perficiebat, quamvis imbecilla haudque firma valetudine frueretur.

Anno MDCCCLXXXV, una cum reliquis Sororibus ad oppidulum Ardennum destinata est, ut aliud opus caritatis incoharet, inter tot difficultates et aerumnas quae eiusdem magis affecerunt incommodam valetudinem. Mense Maio anno MDCCCLXXXVI translata est Comum tanquam princeps moderatrix Domus excitandae Divinae Providentiae, quae deinceps Mater erit Domus cunctorum operum Guanellianorum. Hic vitam suam contrivit iuvenem in assiduo opere, in deditione ac summa paupertate, obvenientibus nempe interioribus aerumnis iisdemque mysticis, quas ad Dei voluntatem penitus se conformans Soror Clara suscepit, quasque ipsa nulli extrario revelavit, praeter spiritalem patrem, Beatum scilicet Guanella. Ad nativum pagum translata, id est Pianellum Larium, die XX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXVII vita concessit, gravibus aegritudinibus tum corporis tum animi Christi cruci affixi conformitate et SS. Virginis Perdolentis toleratis.

Sanctitatis fama manente, apud Curiam Comensem anno MCMXII canonizationis causa incohata est. Processibus deinceps canonicis celebratis, ad iuris normas virtutes inquisitae sunt et ipsae comprobatae. Itaque Nobis coram, die I mensis Septembris anno MCMLXXXVIII, decretum prodiit quo agnovimus exercuisse Claram Bosatta heroum in modum theologales virtutes, cardinales et cum iisdem coniunctas. Eandem interea apud Comensem Curiam, annis MCML-MCMLI, processus canonicus de mira credita sanatione celebratus est, quae Venerabilis Dei Servae intercessioni adscripta est, quaeque anno MCMXLVI accidit. Eventu excusso Ianuarii die XXII anno MCMXCI promulgationem decreti de miro sivimus.

Statuimus tandem beatifications ritum die XXI mensis Aprilis subsequentis peractum iri.

Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam:

«Nos, vota fratrum nostrorum Brunonis Foresti, Episcopi Brixiensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Alexandri Maggiolini, Episcopi Comensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Annuntiata Asteria Cocchetti, Maria Teresia Ioanna Haze et Clara Dina Bosatta Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Annuntiatae Asteriae Cocchetti die vicesima tertia Martii, Mariae Teresiae Ioannae Haze die septima Ianuarii, et Clarae Dinae Bosatta die vicesima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Haec quidem humilis Ecclesiae alumna, cotidiana suetaque perficiens, praeclaras attigit virtutes. Ipsa vero omnibus fidelibus qui nunc sunt quique identidem tempestates et vitae procellas subeunt demonstrare potest quae sit via ingredienda ut facilius commodiusque ad metam perveniatur. Magna igitur huius rei capimur admiratione et solacio, quandoquidem universis opportunitas offertur in simplicibus operibus Dei amore peractis haud mediocrem adipiscendi perfectionem et meritorum copiam.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Aprilis, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top