VENERABILI SERVAE DEI ANNUNTIATAE
COCCHETTI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ignem veni mittere in
terram et quid volo nisi ut accendatur?» (Lc 12, 49).
Venerabilis Serva Dei Annuntiata Cocchetti, per totam vitam suam sitivit se
amoris igne inflammari, quem Dominus Iesus venit mittere in terram et, suum
faciens votum Salvatoris, omnibus viribus nisa est in cordibus puellarum
accendere, quarum sedula fuit educatrix, et in cordibus Sororum Congregationis a
se conditae.
Rovati, in provincia Brixiensi orta est die IX mensis Maii anno MDCCC a Marco
Antonio Cocchetti et Iulia Albarelli, divitibus possessoribus. Ineunte aetate
utroque parente orbatam, eam accuravit avia, quae fructuose Dei amorem et
proximi docuit eam.
Peradulescens, Spiritus Sancti dono, percepta Dei caritate, qui «prior
dilexit» eam, statuit ad solum Dominum pertinere atque deprecationi, ascesi
et puellarum patriae suae educationis apostolatui, in oratorio scholaque tum
incipientibus, se dedere.
Avia mortua, fuit ei Mediolanum emigrandum, ubi non attenuata est eius
perfectionis christianae cupido, et erga Evangelium et sancta proposita sua
fidelis mansit.
Anno MDCCCXXXI, voluntate Domini, auxilio Servi Dei Lucae Passi, cuius
consiliis uti solebat, perspecta, Cemmum se contulit, in Valle Camunica situm,
ut operam suam ad illius loci puellas educandas in schola privata profiteretur,
quam pia domina administrabat.
Ob eius dotes institutorias et apostolicum fervorem, opus multum crevit et
optimam sibi peperit existimationem in tota Valle. Cum ingredi non potuisset
intra Filias a Caritate, a Magdalena de Canossa conditas, anno MDCCCXLII
Venetiis intravit in Institutum Sororum Magistrarum a Sancta Dorothea, quas
sacerdos Lucas Passi instituerat.
Duobus post mensibus novitiatus, Cemmum cum aliquibus sodalibus reversa est
et, religiosa professione facta, ad pristinam actionem institutoriam cum
Antistitae munere, se dedit.
Initio fuerunt ei non paucae difficultates obeundae, quae tamen non solum
operis incrementum non compresserunt, sed etiam eius caritatis ardorem in
iuventute colenda auxerunt.
Mortuo sacerdote Luca Passi, anno MDCCCLXVI Episcopus Brixiensis, magni
faciens vitam opusque apostolicum parvae communitatis Cemmensis eamque volens a
dubiis mysticis doctrinis, tunc Brixiae augescentibus, incolumem retinere,
Servae Dei praecepit ut per omnia ex suo unius arbitrio penderet.
Nova Congregatio Sororum a Sancta Dorothea Cemmensium cuius Mater Annuntiata
Cocchetti conditrix fuit et prima Antistita, iter suum perrexit.
Institutum cum sapientia, fortitudine et humilitate rexit, suisque
spiritalibus filiabus continuo fuit exemplo fidelitatis erga Deum, erga
vocationem, vota religiosa et regulam, in easque transfudit suam spiritalitatem
simplicem et firmam, docendo munus educandi exercere tamquam viam sanctitatis ad
altam cum Deo communionem, immissam in diligentem munium cotidianorum
exsecutionem.
Mariam indicavit exemplar, quod suggerit magnitudinem et dignitatem mulieris,
quam sorores a Sancta Dorothea, comites in maturitatis itinere, formare debent
et praeparare, ut in Ecclesiam inque societatem, praecipue per munus
educationis, inducat bona vitae christianae.
Vitae annis extremis plane oculis capta est quod patienter tulit, et nihilo
minus vitam regularem, animo laeto hilarique, fideliter duxit.
Pie obiit Cemmi, post brevem morbum, die XXIII mensis Martii anno
MDCCCLXXXII, sancta aestimata.
Qua fama perdurante, Episcopus Brixiensis anno MCMLI canonizationis Causam
inchoavit. Praescriptis Processibus canonicis peractis et solitis
recognitionibus, coram Nobis die XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX promulgatum
est decretum, quo professi sumus Matrem Annuntiatam Cocchetti gradu heroico
exercuisse virtutes theologales cardinales et adnexas.
Interea in Curia Brixiensi, annis MCMLII-MCMLIII celebratus erat processus
canonicus de asserta mira sanatione, precibus tributa Venerabilis Servae Dei et
effecta anno MCMXXXXIII. Hic casus est primum inspectus, faventi cum eventu, a
Consilio Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum et postea a Consultoribus
Theologis atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis, eiusdem Dicasterii
membris. Die X mensis Iulii anno MCMXC coram Nobis est promulgatum decretum
super miro.
Decrevimus deinde ut ritus Beatifications die XXI mensis Aprilis anno MCMXCI
celebraretur.
Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter sacra hanc ediximus
formulam: «Nos, vota fratrum nostrorum Brunonis Foresti, Episcopi Brixiensis,
Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Alexandri Maggiolini, Episcopi
Comensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei
Annuntiata Asteria Cocchetti, Maria Teresia Ioanna Haze et Clara Dina Bosatta
Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali:
Annuntiatae Asteriae Cocchetti, die vicesima tertia Martii, Mariae Teresiae
loannae Haze die septima Ianuarii, et Clarae Dinae Bosatta die vicesima Aprilis
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti». Post haec novarum Beatarum laudes celebravimus et
multa cum pietate ac fiducia eas sumus venerati. Quae autem his decrevimus
Litteris, rata et firma esse volumus nunc et in futurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Aprilis, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana