VENERABILI SERVAE DEI MARIAE TERESIAE
HAZE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Videbunt in quem transfixerunt»
(Jo 19, 37).
Venerabilis Serva Dei Maria Teresia Haze in Christo crucifixo supremam vidit
Dei amoris in humanum genus significationem. Ut huic responderet amori, vitam
suam Domino consecravit et eius membrorum servitio, praesertim debiliorum,
dolentiorum et pauperiorum. Ita, verborum memor Evangelii: «Quandiu fecistis uni
de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40) iacturis non
pepercit, ut proximo utilis esset per alacre operum misericordiae spiritalium et
corporalium exercitium.
Venerabilis Serva Dei Leodii orta est die XXVIII mensis Februarii anno
MDCCLXXXII ex familia christiana et opulenta, et baptizata est nomine capto
Ioanna. Post felicem pueritiam, propter temporum nequitiam fuit ei fugiendum in
exteras nationes una cum suis simulque multa obeunda pericula ac acerbitates et
aegritudines patiendae, e quibus patris mors. In patriam reversa, quoniam cum
sorore Ferdinanda volebat se Deo consecrare Institutum Religiosum ingrediendo,
sed id facere non potuit ob suae nationis leges civiles. Domi manens,
deprecationi se dedidit, bonis operibus, arti acu pingendi atque assiduitatem
matri praebendo, cui ad mortem usque adfuit.
Caritate impulsa, cum sorore scholam aperuit gratuitam in paupere Leodiensi
vico, a propinquis et amicis reprehensa. Interim crescebat in ea appetitio
Christo serviendi in egenis et ei se iungendi votis religiosis; qua re die VIII
mensis Septembris anno MDCCCXXXIII Congregationem Filiarum a Cruce condidit,
quae initio se tradiderunt apostolatui educationis et deinde etiam aegris in
ipsorum domibus curandis, orphanis, puellis ex infamia eripiendis, mulieribus
in carceribus inclusis. Eodem die cum primis sodalibus professionem religiosam
fecit et nomen sumpsit Mariam Teresiam. Novi Istituti primordia multis sunt
difficultatibus notata, quas tamen florens incrementum est secutum.
Venerabilis Serva Dei, mulier fortis et amabilis, suam rexit Congregationem magna cum prudentia, sedulitate et perpessionis spiritu. Sororibus
sodalibus et quotquot eam cognoverunt fulgidum fuit exemplum caritatis
vivae et industriae, oboedientiae Domino et Ecclesiae, fidelitatis erga suam
vocationem, amoris in Eucharistiam, Crucem, precationem, silentium et humilitatem. Sancta existimata obiit die
VII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXVI.
Causa canonizationis inita anno MCMV, post praescriptos canonicos Processus celebratos et consuetas inspectiones, Summus Pontifex Pius XII, die
IX mensis Februarii anno MCMXXXXI, declaravit Matrem Mariam Teresiam
Haze heroum more exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas.
Interea apud Curiam Leodiensem actus erat Processus canonicus (annis
MCMXXV-MCMXXVI) de coniecta mira sanatione, intercessioni tributa Venerabilis
Servae Dei, effecta anno MCMXXII. Bene et feliciter casus est inquisitus a
Medicorum Consilio Congregationis de Causis Sanctorum et, postea, a
Consultoribus Theologis atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis; quam ob rem
die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI est coram Nobis promulgatum decretum super
miro.
Statuimus porro ut beatificationis ritus die XXI mensis Aprilis eiusdem anni
celebraretur.
Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli hanc sumus inter
sacra formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Brunonis Foresti,
Episcopi Brixiensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Alexandri
Maggiolini, Episcopi Comensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae
Dei Annuntiata Asteria Cocchetti, Maria Teresia Ioanna Haze et Clara Dina
Bosatta Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum
natali: Annuntiatae Asteriae Cocchetti die vicesima tertia Martii, Mariae
Teresiae Ioannae Haze die septima Ianuarii, et Clarae Dinae Bosatta die vicesima
Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Post haec de egregia vita et virtutibus earundem Beatarum sermonem habuimus,
ita eas Christi fidelibus ad imitandum proponentes, primique sumus illas
deprecati, ut populi christiani, adhuc ad caelum iter facientis, apud Dominum
per numquam intermissas preces memores essent.
Quae vero per has Litteras statuimus nunc et in posterum firma esse volumus,
rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Aprilis, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana