«OUR LADY OF MT. CARMEL» IMAGO QUAE IN
PAROECIALI BASILICA
MANILENSI SANCTI SEBASTIANI SERVATUR, SACRO
DIADEMATE CORONATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Philippinis in Insulis magno sane cum gaudio
Beatam Virginem valde coli percipimus, quae autem res ad fidem confirmandam
multum iuvat atque ad catholicam actionem provehendam. Libentes igitur et
volentes Venerabilis Fratris Nostri Iacobi S. R. E. Cardinalis Sin,
Archiepiscopi Manilensis, postulatis obveniendum esse duximus, instanter id
quoque ibidem fidelibus poscentibus, qui efflagitavit ut antiquum hoc signum,
quod ibidem incolae «Our Lady of Mt. Carmel» appellant, quodque in basilica
paroeciali Manilensi Sancti Sebastiani veneratur, nomine Nostro et auctoritate
convenienti diademate coronaretur. Itaque omnino comprobatis its quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, factis a nobis
facultatibus, committimus Venerabili Fratri Nostro quem supra memoravimus
imaginis illius coronandae munus Nostro nomine, vel ei quem ipse legaverit, ad
liturgicas normas.
Ceterum Simulacrum hoc scimus istuc esse comportatum, veluti fidei invectae
documentum et auspicium. Id quoque demonstrat Virginem Mariam fere iam ab
incunabulis Philippinos fideles coepisse tueri, quae provida Mater in futurum
tempus procul dubio inceptum pergit opus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Maii,
anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana