BEATAE MARIAE VIRGINIS QUAM VOCANT
NUESTRA SEÑORA DE GUADALUPE TEMPLUM S. LUDOVICI POTOSIENSIS
BASILICAE
MINORIS HONESTATUR TITULO
Ad perpetuam rei memoriam. – Minime quidem sumus nescii Mexicanos fideles
ferventi sane pietate Virginem Mariam colere. Quae profecto res multum iuvat
spiritalem progressum ac gignit pariter in catholicam actionem studium. Nos
autem ad hunc cultum vehementer cohortamur experti cum simus Ipsi permagna
Deiparae beneficia. Libentes igitur et laetantes concedendum diiudicavimus
postulatis Venerabilis Fratris Arturi Antonii Szymanski Ramirez, Episcopi
Sancti Ludovici Potosiensis, qui vota significans tum cleri tum fidelium suaque
item optata, a Nobis fidenter petiit ut sacra aedes B.M.V. dicata, quam ibidem
incolae Nuestra Senora de Guadalupe appellant, dignitate statuque Basilicae
Minoris ornaretur. Itaque ea comprobantes quae decrevit Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, Nostra Apostolica usi potentate, templum
quod supra diximus Basilicae Minoris dignitate exornamus, cunctis similiter
concessis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedificia spectant. Nominatim
exinde decretum erit servandum quod est «de titulo Basilicae Minoris», die IX
mensis Novembris, anno MCMLXXXIX, foras datum, contrariis rebus minime
quibuslibet obsistentibus.
Caelestem Matrem tandem placet adprecari ut fideles istos aequis respiciat
oculis opemque ferat certissimam cunctis iis qui ad Eam filiali permoti fiducia
prompto animo decurrunt.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Maii,
anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana