SANCTI DEMETRII TEMPLUM IN LOCO V.D.
SRIJEM MITROVICA SITUM,
QUOD AD DIOECESIM DIACOVENSEM SEU BOSNENSEM ET
SIRMIENSEM PERTINET, INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam ref memoriam. – Istam in regionem Christiana fides feliciter
priscis iam temporibus inducta haud parum spiritale commodum ibidem civibus
comportavit. Fideles nempe ipsi aedes sacras templave condiderunt, unde sacram
liturgiam convenienter explicarent et pietatem simul significarent. In loco
populari loquela Srijem Mitrovica appellato templum exstare scimus, quod
illustris et antiqui caelicolae celebrat memoriam, sancti scilicet Demetrii
diaconi et martyris, Quandoquidem autem Venerabilis Frater Cyrillus Kos,
Episcopus Diacovensis seu Bosnensis et Sirmiensis efflagitavit ut templum illud
de quo supra est facta mentio in catalogum Basilicarum Minorum referretur, idem
quoque clero fidelibusque poscentibus, Nos scientes et volentes precibus his
obveniendum existimavimus. Itaque rata habentes ea quae da hac re statuit
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Nostra suffulti
Apostolica potestate, templum quod supra memoravimus in Basilicarum Minorum
numero recensemus, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis
congruentibus. Servetur dein Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis quibusvis rebus minime
officientibus.
Quemadmodum demum martyr iste christiani nominis olim reddidit clarum
testimonium, fore speramus ut et fideles istic nostra quidem aetate pietatis
conspicua edant documenta et fervoris studium.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Maii, anno Domini MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana