SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
DOLOROSAE IN URBE LIMANOWA
SITUM TARNOVIENSIS DIOECESIS BASILICAE
MINORIS TITULO HONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Optime quidem sanctuarium Limanowiense novimus,
ubi pientissime caelestis Mater colitur, cuius signum magna cum animi affectione
olim coronavimus, simul in Virginem Mariam demonstrantes dilectionem, simul in
eiusdem auxilium fiduciam. Quam propter causam libentes sane occurrendum duximus
precibus Venerabilis Fratris Iosephi Zycinski, Episcopi Tarnoviensis, qui tum
sua tum suorum fidelium ostendens optata, a Nobis poposcit ut Sanctuarium
Beatae Mariae Virgini Dolorosae dicatum, quodque in urbe invenitur Limanowa,
intra fines scilicet ipsius dioecesis, in Basilicarum Minorum catalogum
referretur. Itaque ea comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra usi auctoritate,
Sanctuarium quod supra memoravirnus ad dignitatem evehimus et Basilicae Minoris
statum, concedentes pariter iura ac privilegia quae ad id genus templa spectant.
Serventur porro quae in Decreto continentur «de titulo Basilicas Minoris», die
IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX, foras emisso, contrariis rebus quibuslibet
minime obsistentibus.
Ceterum quemadmodum haud semel et Nos antea fecimus, optamus ut quam
frequentissimi posthac fideles ad clementem Deiparam huc decurrant, filialem
amorem significaturi fidenterque superna beneficia petituri.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Maii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana