VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO SEBASTIANO
PELCZAR
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi
te in misericordia» (Ier 31, 3).
Tota vita Venerabilis Servi Dei Iosephi Sebastiani Pelczar, acta in lumine
fidei vivae et industriae, alacris responsio fuit Dei unius et Trini infinito
amori, in mysterio Sacri Cordis Iesu revelato. Erga suam vocationem fidelis,
muneribus sacerdotalibus et episcopalibus magno cum fervore est functus,
abnegatione sui ipsius et caritate, studiosus praecepta sequendi et exempla
divini Pastoris atque operam navandi auctui regni Dei in animis suis
pastoralibus curis concreditis.
Venerabilis Servus Dei, ab Adalberto Pelczar et Maria Mięsowicz tertio loco
natus, die XVII mensis Ianuarii anno MDCCCXXXXII ortus in loco sermone patrio
Korczyna appellato, in Polonia australi, biduo post baptizatus, crevit in
familia valde religiosa. Qui a sex annorum aetate altari inserviebat, verno
anni MDCCCL ad sacram mensam primum accessit et anno MDCCCLIV Confirmationem
accepit. Gymnasii studiis peractis in urbibus Rzeszów et Premislia theologicis
vero in seminario dioecesano, presbyter est ordinatus die XVII mensis Iulii anno
MDCCCLXIV Premisliae et ad urbem Sambor missus ut brevem explicaret actionem
pastoralem. Annos MDCCCLXVMDCCCLXVIII Romae degit, ubi Sacrae Theologiae et
Iuris Canonici est laureas adeptus. Eo tempore sponte lectionibus asceticis se
dedidit et feriatus Gentiani lineamenta conscripsit maximi operis sui ascetici,
cui nomen «Życie duchowne: De vita spiritali». Hoc opus optime cessit et est ample
pervulgatum multumque valuit in formationem spiritalem sacerdotum, personarum
Deo consecratarum et laicorum.
In Poloniam reversus, varias egit navitates, ex quibus confessarii et
magistri spiritus ac professoris primum in seminario dioecesis suae, deinde in
Studiorum Universitate Jagiellonica Cracoviensi, cuius et Rector Magnificus
fuit. Inter sacerdotes eminuit magno amore in Deum, in Eucharistiam et in
Virginem Mariam atque ardenti apostolatu. Volens necessitatibus sui temporis
succurrere anno MDCCCXCIV Cracoviae condidit Congregationem Ancillarum a Sacro
Corde Iesu, eo consilio, ut cultum propagaret Sacri Cordis et ancillis
operariisque, pueris et aegris adesset in suis ipsorum domibus. Cum anno MDCCCIC
factus est Episcopus Auxiliaris Premisliensis et die XVII mensis Decembris anno
MCM Episcopus dioecesanus eiusdem Ecclesiae, viribus non parcens se ministerio
dedidit populo suo sanctificando. Peculiarem adhibuit curam de formatione
sacerdotum spiritali et ad institutionem pertinente, persuasum sibi habens
solum sanctos sacerdotes apostolatum vere fructuosum explicare posse. Ut vitam
christianam proveheret tres quoque dioecesanas Synodos celebravit annis MCMII,
MCMVIII, MCMXIV et quartam iam indixerat, cum mors eum impedivit quominus earn
ad effectum adduceret. Est in Domino sopitus die XXVIII mensis Martii anno
MCMXXIV, eminentibus exornatus virtutibus, sui gregis exemplar.
Durante fama sanctitatis, Episcopus Premisliensis anno MCMLIV causae
canonizationis initium fecit. Praescriptis canonicis Processibus perfectis
necnon consuetis theologicis inquisitionibus, coram Nobis, die XVIII mensis
Februarii anno MCMLXXXIX, decretum promulgatum est, quo professi sumus
Episcopum Iosephum Sebastianum Pelczar heroum more virtutes theologales,
cardinales et adnexas exercuisse.
Interim, anno MCMLXXXIV, apud Curiam Cracoviensem actus erat Processus
canonicus de coniecta mira sanatione, deprecationi tributa Venerabilis Servi
Dei et effecta anno MCMXXXXVII pro puella quadam Polonica.
Eventu cum secundo inspecto casu a medicis et dein a theologis apud
Congregationem de Causis Sanctorum, coram Nobis proditum est decretum super
miro.
Statuimus porro ut beatificationis ritus celebraretur in civitate Rzeszów die
II mensis Iunii anno MCMXCI inter Nostrum in Polonia iter pastorale.
Hodie igitur, inter sacra sollemnia hanc sumus formulam locuti:
«Spełniąjv życzenie naszego brata Ignacego Tokarczuka, Biskupa Przemyskiego
obrząku łacińskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz
licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą.
Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnemu Słudze Bożemu Józefowi Sebastianowi
Pelczarowi, Biskupowi, oraz Założycielowi Zgromadzenia Sióstr Służebnic
Najświętszego Serca Jezusowego, przysługiwał tytuł Błogosławionego, i aby jego
święto obchodzono corocznie 28 marca, w dniu jego narodzin dla nieba, w
miejscach i w spósob okreslony przez Prawo. W imię Ojca i Syna i Ducha Świętego».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Rzeszow, sub anulo Piscatoris, die II mensis Iunii, anno MCMXCI,
Pontificatus Nostri decimo tertio.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana