The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT OMNES

VENERABILI SERVAE DEI BOLESLAVAE MARIAE LAMENT
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ut omnes unum sint» (Io 17, 21).

His Domini Iesu verbis illuminata et capta atque animarum boni magna cura impulsa, Venerabilis Serva Dei Boleslava Maria Lament, deprecations, incommodorum acceptione et apostolicis operibus christianorum unitatem provexit, nitendo fratres Ecclesiae Orthodoxae ad unicum divini Pastoris gregem referre.

Venerabilis Serva Dei in oppido Łowicz orta est, in Polonia, die III mensis Iulii anno MDCCCLXII a Martino Lament et Lucia Cyganowska. Eiusdem mensis die XVII baptismum recepit, primam Communionem anno MDCCCLXXI et anno MDCCCLXXXIII Confirmationem. Peracto progymnasio in oppido Łowicz anno MDCCCLXXVI voluit vestificinae praecipuam operam dare Varsaviae. Annis MDCCCXCII-MDCCCXCIII in actionem caritatis incubuit pro derelictis socialibus Varsaviensibus. Eius magistro spiritus suadente, Beato Honorato Koźmiński, anno MCMIII Mohileviam se contulit, ubi anno MCMV novam Congregationem Sororum Missionariarum a S. Familia condidit unitati christianorum orthodoxorum cum Ecclesia Catholica persequendae. Anno MCMVII cum sua communitate Petroburgum migravit, ubi cum suis sodalibus se dedidit parvis et iuvenibus instituendis et educandis. Ob Russicam rerum mutationem Congregatio omnino non potuit suum continuare apostolatum et anno MCMXXI fuit ei in Poloniam concedendum, quamquam in Russiae diversis locis, clandestino, suam industriam explicare pergebat. Anno MCMXXXXI Venerabilis Serva Dei, quae interea munus deposuerat Antistitae Generalis et ab urbe Ratovo ad urbem Bielostokium emigraverat, est paralysi affecta. Etsi morbo correpta, quem mirabili cum patientia tulit, non destitit se utilem reddere Sororibus, quoad die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXXXXVI pie mortem obiit sanctitatis famam relinquens, in magno amore erga Deum positam, in fervido et indefatigabili ardore apostolico, in egregiis virtutibus christianis et religiosis. Fuit enim plena caritatis, fiduciae Dei, alacritatis animi necnon bonitatis et facilitatis erga omnes. Per vitam suam, ex toto regni Dei servitio consecrata, lumen fudit Evangelii etiam in casibus et condicionibus difficillimis et periculosis.

Sanctitatis fama perdurante, inchoata est canonizations Causa apud Curiam Vilnensem. Processu cognitionali celebrato (annis MCMLXXVI­MCMLXXIX), ex norma feliciter de virtutibus deliberatum est; quam ob rem die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI editum est decretum, quo agnovimus Boleslavam Mariam Lament heroum in modum exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas.

Ad beatificationem obtinendam, apud eandem Vilnensem Curiam anno MCMLXXXIII actus est Processus canonicus de asserta mira sanatione, precibus Venerabilis Servae Dei tributa et anno MCMLXXII patrata pro Religiosa sodali Congregationis Sororum Missionariarum a S. Familia. Ex more inspecto casu apud Congregationem de Causis Sanctorum, coram Nobis promulgatum est die XIV mensis Maii anno MCMXCI decretum super miro.

Statuimus idcirco ut beatifications ritus die V subsequentis mensis Iunii, inter Nostrum in Polonia iter pastorale peractum iri.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

«Spełniając życzenie naszego brata Edwarda Kisiela, Administratora Apostolskiego Archidiecezji w Bialymstoku, jak również wielu innych Braci w biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Ŵładzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnej Słudze Bożej Bolesławie Marii Lament, Założycielce Zgromadzenia Sióstr Misjonarek Świętej Rodziny, przysługiwał tytuł Błogosławionej, i aby jej święto obchodzono corocznie 29 stycznia, w dniu jej narodzin dla nieba, w miejscach i w sposób określony przez Prawo. W imię Ojca i Syna i Ducha Świętego». Quae vero per has Litteras statuimus nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Bielostokii, sub anulo Piscatoris, die V mensis Iunii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top