S. STANISLAI TEMPLUM QUOD EST IN URBE
CHICOPEE,
CAMPIFONTIS DIOECESIS, INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sancta ipsa Ecclesia, iam a primordiis, cultum
usque sanctorum comprobavit et confirmavit. Ii vero non modo corporibus laxati
in caelo beatissimam terunt vitam, verum et hominibus adhuc terrestribus
implicatis negotiis viam demonstrant, qua ad beatitatem pervenitur, praeclara
virtutum exempla praebentes. Quandoquidem idcirco Venerabilis Frater Iosephus
Maguire, Episcopus Campifontis fidenter a Nobis petivit ut templum S. Stanislao
episcopo et martyri dicatum idemque in urbe situm Chicopee, intra fines
videlicet suae dioecesis, in Basilicarum Minorum catalogum referretur, Nos
libenter postulatis his concedendum esse duximus. Nam aedem sacram hanc, quae
artificiis quibusdam praestat arteque politiore, his beneficiis uberiorem
virtutis fiorem effecturam arbitramur. Itaque rata omnino habentes ea quae de
hac re statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
Apostolica Nostra usi potestate, templum quod supra memoravimus in Basilicarum
Minorum numero recensemus, omnibus pariter concessis inribus et privilegiis quae
ad haec aedificia spectant. Servetur dein Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis rebus
quibuslibet minime obsistentibus. Si quidem tandem ibidem christianam pietatem
et actionem scimus magnum habere momentum, valde speramus fore ut fideles
dignitatem huius templi respicientes studiosius ad virtutem concitentur et ad
fidei opera.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii,
anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana