SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
TITULO
«MARIA SS.MA DEL SOCCORSO», QUOD IN URBE THERMIS SELINUNTIIS,
VULGO «SCIACCA» NUNCUPATA, INTRA DIOECESIS AGRIGENTINAE FINES
EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In antiqua et praeclara quidem Siciliae urbe
Thermis Selinuntiis, vulgo «Sciacca» nuncupata, intra Agrigentinae dioecesis
fines posita, eminere novimus Sanctuarium Beatae Mariae Virginis, titulo «Maria SS.ma del Soccorso», in quo, artis operibus insigni, fideles loci
finitimorumque oppidorum, praesertim piscatores, impensa pietate colunt
pulcherrimum simulacrum Deiparae Virginis titulo, quem diximus, invocatae, quod
die XV mensis Augusti anno MCMVII sollemni ritu coronavit Vaticanum Capitulum.
Qua re, cum Venerabilis Frater Carmelus Ferraro, Episcopus eiusdem dioecesis,
litteris die XIV mensis Aprilis hoc anno datis, etiam ecclesiae rectoris
clerique populique sui nomine petiverit ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate
Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae Nostrum signum tam
dilectis filiis illius nobilis urbis cupientes vero praebere, enixis precibus
censemus libentes obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctuarium, de quo
mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus
iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis
rite competunt, iis
tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras
Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Iulii,
anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana