B. M. V. ANNUNTIATAE TEMPLUM QUOD EST
IN OPPIDO VITULANO BENEVENTANAE DIOECESIS
AD GRADUM ATTOLLITTUR STATUMQUE
BASILICAE MINORIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Optime quidem scimus S. Bernardinum Senensem
vehementi sane affectu Virginem Mariam coluisse; nihil igitur mirum eum
aedificia sacra caelesti Matri dicata excitasse ad Quam fideles suo vivido
sermone suisque exemplis compellebat. Inter haec templa annumeratur aedes quae
in oppido Vitulano locatur, quam Franciscales studiose servant memores tum
illius eximii viri, tum translaticiarum ipsius Ordinis consuetudinum quae
Deiparam respiciunt. Libentes ergo et volentes Venerabilis Fratris Caroli
Minchiatti, Archiepiscopi Beneventani, postulatis obveniendum esse existimavimus
qui suo nomine suorumque simul fidelium efagitavit ut templum quod B. M. V.
Annuntiatae est dicatum idemque in Vitulano oppido positum in Basilicarum
Minorum catalogum referretur. Itaque rata quidem habentes ea quae decrevit
Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorurn, Apostolica Nostra
usi auctoritate, sacram aedem de qua supra mentio est facia in Basilicarum
Minorum numero adscribimus, cunctis pariter concessis iuribus et privilegiis,
quae ad id genus aedificia pertinent. Servetur porro Decretum «de titulo
Basilicae Minoris», die X mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis
rebus minime obsistentibus.
Placet demum Franciscales istos et fideles cunctos confirmare eosdemque ad
vehementiorem fervorem concitare, unde non modo aedificium ipsum dignitate
emineat, verum et christiani simul in Dei Matrem pietate crescant simul in
omnes caritate.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iulii,
anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana