The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM SATIS

IN DIOECESI TREVIRENSI PAROECIALE TEMPLUM CONFLUENTIUM
SANCTO CASTORI DICATUM TITULO BASILICAE MINORIS INSIGNITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum satis constare videatur paroeciale templum Sancto Castori dicatum, quod in clara Confluentina urbe intra fines dioecesis Trevirensis exstat, tum vetustate tum artificiosis ornamentis tum etiam rerum memoria eminere, merito ideirco et certa aliqua vel maiore videtur esse laude honestandum. Haud ita pridem ipse Venerabilis Frater H. Iosephus Spital, Episcopus Trevirensis, per litteras die XVII mensis Decembris datas tam sua quam cleri ae populi expromens vota, poposcit a Sancta hac Sede, ut id templum praestabili insigniretur titulo Basilicae Minoris. Re proinde perpensa, cum de ea iam viderit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ob facultates a Nobis factas, nunc Nos, qui eiusdem Congregationis sententiam ratam habemus maximeque in spiritale Christifidelium bonum intendimus, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum sacram aedem paroecialem Sancto Castori dicatam eandemque Confluentibus sitam evehimus ad gradum Basilicae Minoris, omnibus iuribus et liturgicis privilegiis traditis eiusdem Basilicarum ordinis propriis, iis utique servatis, quae per Decretum «de titulo Basilicae Minoris» anno MCMLXXXIX statuta sunt, die IX mensis Novembris. Litteras has Nostras nunc et in posterum religiose exerceri volumus suosque effectus habere, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iulii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top