SANCTAE AGATHAE TEMPLUM IN OPPIDO
ASCIANO
SITUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ex annalium monumentis plane constare scimus
religionem et christianum cultum in Asciano oppido perantiquam repetere
memoriam. Ibidem enim quaedam reperiuntur reliquiae, quae dominicae salutis
primordia attingunt. Media autem aetate hoc in loco Sanctae Agathae titulus
inductus est, qui saeculorum progressu est confirmatus fideliumque animum
devinxit. His quidem spectatis rebus necnon pietatis rationibus, libentes et
volentes Venerabilis Fratris Caietani Bonicelli, Archiepiscopi
Senensis-Collensis-Ilcinensis, postulatis obveniendum esse existimavimus, qui,
simul sua vota proferens, simul suorum fidelium, multa prece efflagitavit ut
Sanctae Agathae aedes, quae in oppido Asciano locatur, intra videlicet suae
dicionis fines, in catalogum Basilicarum Minorum referretur. Itaque ea quae
statuit Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Nos
comprobantes, Apostolica quidem usi auctoritate, templum quod supra memoravimus
in Basilicis Minoribus recensemus, cunctis item tributis iuribus et privilegiis
quae ad id genus aedificia spectant. Teneatur dein Decretum «de titulo
Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis
quibuslibet minime obstantibus rebus.
Sacrarum demum memoriarum huius loci prorsus memores fideles planeque ipsos
de huius templi dignitate conscios ad vehementiorem fervorem et caritatis opera
diligentiora posthac incitatum iri arbitramur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis
Iulii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana