PAROECIALE TEMPLUM SANCTO STAPHANO
PROTOMARTYRI DICATUM,
QUOD IN OPPIDO «SESTO SAN GIOVANNI»
INTRA FINES
MEDIOLANENSIS ARCHIDIOECESIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Mediolanensis archidioecesis,
clarissimorum Pastorum Ambrosii et Caroli mirabili exemplo sanctitatis
illustratae, novimus eminere quoque templum paroeciale Sancto Stephano
Protomartyri dicatum, quod, in frequenti et quaestuosa industria locupleti
oppido «Sesto San Giovanni» situm, a florenti eiusdem loci communitate
centrum habetur christianae suae vitae operumque pastoralium et caritatis,
praesertim in senes, advenas, aegrotos et pauperes. Qua re, cum Venerabilis
Frater Noster Carolus Maria S. R. E. Cardinalis Martini, Archiepiscopus
Metropolita Mediolanensis, litteris die XIX superioris mensis datis, etiam
parochi ecclesiae clerique populique sui nomine petiverit ut idem templum
titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae dilectionis
Nostrae signum tam caris filiis cupientes praebere, illius dignissimi Pastoris
precibus censemus libenter obsecundare. De sententia igitur Congregationis de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Nobis proposita, quam ratam habemus,
Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris decoramus, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae
sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt; iis tamen servatis, quae
iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno
MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in
posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Augusti, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana